Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 175 --


Quando etiam quae Christi orti praecesserat ignes,
Nox fuit ipsa dies; faedae Stygis orgia, noctem
Affectasse scio; Bacchas, thyrsoque furentes
Maenadas, inferni quondam rea nomina cultus,
Si memini: obscuris quarum calor omnis ab antris.
Nec mirum adversam lucem qua Gratia regnat,
Styx quod laeva fugit; lucis, quam serus honestat
Naturae splendor, Ditis cortina repellit.
Horrida quis referet mediis celebrata tenebris
Orgia, tartareis aptas congressibus umbras?
Ore premo quales Romae Paculla sacerdos
Instituit, lucique dedit Pecenia noctes, (a)
Pierio vetitas calamo: quae Consulis ardor
Postumii, pleno prius execrata senatu
Sacra, Palatino volvit proscripta pudori.
Solem larva fugit, ne dum speciosa putatur,
Deposita pateat facies Stygis horrida larva.
Hinc sua ne clarus retegat mendacia Phaebus
Impia furtivis se protegit haeresis umbris:
Quam publicae si quando iubent exponere luci
Veripetae mentes; tenuis velut umbra, sereni
Impatiens solis, tenebras appellat, aperto
Condemnata die: tua sic Occhine remoto
Parthenope potuit deludere crimina velo.
Pura fides, nec amans tenebris inclusa teneri
Veri progenies, quaequae irritata serenum
Provocat ad solem, mendacis spicula linguae
Fraudis in authorem veri splendore retorquet:
Neve dolus superet propria se luce tuetur.
Livius Histor. lib. I.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.