Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 123 --


Iratum cumulat Numen: cui protinus acres
Placando stimulos, praecludendaeque malorum
Iliadi, non unus amor, maerorque calentes
Iniecere faces, missis in lumina lymphis.
Sed Caietanus quali praesentia Marte
Damna premat, non illi animum suspenderat anceps
Iudicium: subito agnovit, securius hydram
In capite extingui; meliusque in fonte nocivam
Siccari Tethim; sic ipsa in origine pressam,
Posse flagellantem populos occumbere cladem.
In culpas igitur, poenae quae istius origo
Prima fuit, posuit non exarmanda Thiene
Dissidia: impuro carnis spontanea suasit
Supplicia ardori; neque possessoris, iniqui
Passus divitias, laesi dispendia iuris,
Reddendo luere, et lacrymis expungere rapti
Faenoris excessum docuit: recludere pacis
Defunctae tumulos, primaeque reponere laudi,
Concordes fratrum flammas, animosque coegit.
Tum quod caelestis posuit Metanaea tribunal
Pulsandum ostendit; cuius non vana priores,
Confessasque semel tollat sententia culpas.
28 Sed divina reae postquam data gratia menti,
Caelesti, tenebras animi splendore fugavit,
Quo posset durare novae, retrograda nunquam,
Proposito vitae pietas, Cerealia mensae
Angelicae fomenta dabat, multamque palato
Mortali, aetherei panis suadebat orexim.
Non satis est aegro iuveni, debere salutem
Solerti medico; sed postquam expulsa periclum
Funeris elisit febris, pallentia suavi
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.