Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 113 --


Grassantem placare famem, cui ditior arca
Succubuit, proprioque illam vix reppulit auro.
Quantumvis faecunda, aliis sterilescere siccae
Telluris potuit bonitas; sterilescere terram
Prospiciente Deo soli nequiisse Thieni,
Compertum legimus; quando et sibi congrua vitae
Suppetiit messis, turbaque in paupere, victum,
Quem sibi submisit Coelo spes nixa, profudit.
Isacidi fuerat pariter mirabilis olim
Area nocturnum sitiens Gedeonia rorem,
Cum tamen expansum siccum, fuit aethere potum
Rorifluo vellus quod mox vegetabile siccae
Expressum poterat gramen perfundere terrae.
Tale fuit vellus communi in clade, Thienis
Dextera, quam nulla argenti, quam nulla feracis
Perpluit ubertas fundi, sed providus aether,
Siccum adeo, largo madefecit rore profusi
Subsidii vellus; cuius popularis egestas,
Munificos Coelo missos fervebat ad imbres.
19 Tergemino fertur Numen punire flagello,
Immanes hominum noxas: cui plurima quamvis
Poenarum genera, exhibeat iustissima culpae
Lethalis vindex Nemesis, tamen horrida pestis,
Immansueta fames, belli furor, omnia vincit
Supplicia: his gaudet primis Rhamnusia poenis:
Exposui quantum geminae formidine cladis,
Et famis et dirae pestis, celebrata Thienis
Sudavit Venetis pietas; nunc tertia, laeso
Intentata quidem solum monet ultio Coelo,
Pierios astus; sed quam saevire minaci
In Venetos flamma, precibus concessa Thienis
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.