Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Palmotic, Junije (1607.-1657.) [1645]: Carmina Latina, versio electronica, 6731 verborum, versus 1094, ed. Milivoj Srepel [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - epicedion] [numerus verborum] [palmotic-j-carm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 18 --


Tergemino augustam cinctus diademate frontem
Rex magnus, Rex idem hominum, Divumque sacerdos
Maximus exceptam laeto gratissimus ore
Attollit, plausuque Aulae gratantis in alta
65 Sede locat, fruiturque gravi sermone loquentis:
Sic olim ad Solymum Regem divina sonantem
Eloquia opposito Boreae properavit ab Austro,
Qua sol flagranti siccas foce torret arenas,
Saba opibus, regnisque potens, sed opimior alti
70 Divitiis animi, magnos quae ad sidera Reges
Tollunt, atque hominem Divis coelestibus aequant:
Utque aulam vidit gemmis auroque superbam,
Et miram Templi molem, quo sanctius olim
Nil sub sole fuit, murosque, arasque nitentes
75 Innumeris opibus, majestatemque beati
Regis, et excelsum generosae frontis honorem,
Verbaque fatidicos Coeli spirantia sensus
Audiit, et claris obscura aenigmata dictis
Cuncta resolventem, prudens quae multa scienti
80 Proposuit, tanto rerum stupefacta paratu,
Sed magis admirans regali mente repostas
Divitias, quas nulla olim corrumperet aetas,
Non hominem fassa est mortali corpore cretum,
Sed spectare Deum (si fas dixisse) loquentem.
85 Fortunate nimis, summo dilecte Tonanti,
Maxime Alexander, forti qui digna gerendo
Nomine, Sacrorum quae sint exempla futuris
Regibus, auspiciis dum sic felicibus annum
Imperii primum decoras, tantumque reportas
90 Ex Aquilone bonum, video, victricia sparges
Romanae Fidei totum vexilla per Orbem,
Trans Arabas, mollesque Indos, Riphaeaque saxa,
Sedem hyemis, Phoebi trans ultima regna cadentis.
Nempe inculpati mores, atque omne per aevum
95 Spectata integritas, et amoenae copia linguae,
Quaeque tuae a puero felix sapientia menti
Insidet, obsequium terrae, coelique merentur.
Tu quoque lux nostri, memorandaque gloria saecli,
Regina ante alios fortunatissima Reges,
100 Quae post regnatum multa cum laude Bootem,
Post mille acceptos Patriae famulantis honores,'
Post acies tot prostratas, pugnataque bella,
Fulmineosque Duces victos, decora inclyta gentis
Theutonicae, Virgo bellatrix, Martia tandem
105 Ponere tela jubens, strictumque recondere ferrum,
Optatam populis clamas dum prodiga pacem,
Omnes quod pariter terrae mirentur, et astra,
Adversas Coelo patrias erumpere nubes
Vade retro

Vade porro


Palmotic, Junije (1607.-1657.) [1645]: Carmina Latina, versio electronica, 6731 verborum, versus 1094, ed. Milivoj Srepel [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - epicedion] [numerus verborum] [palmotic-j-carm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.