Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous Page

Next Page

-- --

At tamen ad ipsum transitum paro tibi.
Princeps, Sibylla credo Phoebi quaepiam
Divina spirans expetit coram loqui.
Max: Forsan profertur omen ad sceptrum mihi.

Scena VII. Maxentius – Catharina – Livia
Age, virgo, fatis si quod est omen meis
Mentemque Phoebus implet, huc expectora!
Humana nam non ora nec vultus tibi,
Est omne divinum, quod ex isto excidit.
Cat: Non ista, princeps, ora, nec vultus vide,
Mortalis huius quae caducus fert vigor,
Sed quae sonat mens, sola divini capax,
Monita beatis audias caelestibus!
Miror, potenti qui Romam regis manu
Orbemque totum, qui tuos alto premis
Hostes triumpho, nec subesse sustines
Previous Page

Next Page


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic