Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1034 --

271
Poemata quocunque volent animum auditoris agunto. Hanc collocant scriptores in rebus et elocutione, res iam hîc non voco, primariam materiam, sed quae exponendae ei adiungantur. Eas vero subdividunt in rem et factum. Rem moventem afficientemque auditorem possis dicere, esse, cum grandia quaedam aut terribilia, potentia, praestantia, pretiosa, valde grata et quoquo modo efficacia adhibentur: ut sunt Deus, eiusque virtutes, caelum, sol, terra, mare, elementa, mors, vita, bellum, fulmina, tonitura, terribiles ferae, angeli, eorumque sapientia ac bonitas et vis, Ierosolyma, templum, terra, promissiones, diaboli cum sua malitia, infernus cum suis poenis, et similia innumera. Haec etiam grandem orationem efficiunt: et non raro sunt istae duae virtutes dicendi coniunctae.

Horum, quomodo efficacem faciant sermonem, aliqua exempla proponam. Cum Hebraei aut etiam aliae gentes ac linguae volunt rem exaggerare, dicunt esse divinam, Dei, aut a Deo, ut civitas Dei, hortus Dei, quercus Dei, mons Dei, regio Sodomaeorum ante devastationem erat sicut hortus Dei, Hîc aliud est ipsa res primaria, quae primum exponenda venit, nempe regio Sodomaeorum: aliudque adhibetur expositioni, nempe hortus Dei: poterat alioqui dixisse, Regio illa erat pulchra, fertilis, culta, aut quid simile: sed non fuisset sermo tam efficax. Sic vastatio Sodomae terribilius pingitur, cum adhibetur ipse Dominus coram inspiciens, indicans, damnans et puniens ac pluens, idque a Domino: quam si simpliciter dictum esset, igne eam conflagrasse, ac simul submersam esse. Sic cum alias malorum interitus narratur, multo significantius est, quod dicitur Deus ipse nos perdidisse, aut contra bonos conservasse. Sic saepissime in sacris Literis inindicatione calamitatum adhibetur species caeli et terrae omniumque elementorum tristis, imo et horribilis ac minax: adhibentur tonitura: fit mentio mortis, inferni, ferarum crudelium, ut leonum, draconum, et similium: contra vero in describendis rebus laetis, cum etiam prata, montes et flumina sunt laeta.

Sic in Actis sexto poterat dici, fuisse Stephani faciem gloriosam ac magnificam, aut plenam dignitate ac gravitate: sed Scriptura breviter et valde significanter inquit, Tunc intentis in eum oculis viderunt faciem eius, quasi faciem angeli. Sic Paulus Gal. 4, dicit se exceptum esse tanto studio et alacritate a Galatis, ut angelum Dei: et adserens certitudinem doctrinae suae, adhibet excommunicationem angelorum, dicens: Etiamsi angelus de caelo aliud Evangelium praedicet, anathema sit. et alibi: Si loquar linguis angelorum.

Tales sunt plurimae sermonis exaggerationes, addita mentione angelorum, praesertim in novo Testamento. Sic satan dicitur nos ignitis telis impetere: in quo vocabulo conduplicata vis est, quod et tela sunt, non simplices tentationes, et ignita sunt.

Hoc eodem modo, etiam adhibita grandium et potentium factorum mentione, fit oratio vehementior: ut Psal. 11 de poena malorum, multo efficacius et vividius dicitur, Pluet Deus super impios laqueos, ignem, sulphur, et spiritum procellarum: quam si simpliciter dixisset, Puniet eos, aut peribunt.

Sic Psal. 7, Deus dicitur acuere gladium, intendere arcum, superimponere ei sagittas, fabricare tela: ubi efficaciter poenae divinae ante oculos pinguntur. Sic etiam facta tetra, praeclara aut honesta movent.

Movent quoque vehementer exempla virtutum, vitiorum aut factorum praestantium, laudatorum aut turpium.

Movent Epitheta, praesertim significantia, operosa, viva, aut etiam genuinam rei naturam pingentia: ut cum additur Deo, creator, iustus, misericors, omnipotens, aeternus, vivus, etc. Durum est incidere in manus viventis Dei.

Movent vero potissimum Epitheta habentia Hyperbolen et Metaphoram: ut, Cor lapideum, adamantinum, cervix ferrea, frons aerea. Talis est illa brevis descriptio Nabalis post auditum iam praesens periculum, imminens a Davide: Et mortuum est cor eius in medio eius, et ipse factus est in lapidem. Multo hoc significantius est, quam si diceretur nostro more: Valde perterrefactus est, et attonitus redditus.

Movent Apostrophe et Interrogationes, quia vivum quid sunt, et simul commotum animum indicant, et denique in motu existunt, praesertim si simul sint Apostrophe et interrogatio: ut Rom. 14. Tu quis es, qui condemnas alienum famulum? Et mox: Tu vero cur iudicas fratrem tuum? Aut: Tu cur contemnis fratrem tuum? Sic et 1. Cor. 9. oratio crebris multisque interrogationibus grandescit simul, ac vehemens fit a versu 4 usque ad 14, quem locum expende.

Movent etiam magis Apostrophae ad animalia bruta ac inanima. Deut. 32, et Isa. 1: Audite caeli, et ausculta terra. Sic cum per prosopopoeiam inanimibus tribuitur sensus et actio. Gen. 31: Testis est aceruus iste, et statua ista inter me et te. Abacuc: clamabit lapis ex pariete, et laquear de tabulatu ei testimonium feret. Sic Rom. 8 dicit Paulus, Totam rerum naturam congemiscere piis, et liberationem a vanitate solicite expectare.

Movent quoque Exclamationes, tanquam in re grandi factae. Rom. 11: O' altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei.

Asyndeta movent multis de causis: quia plura esse videntur, quia singula novo quasi impetu in lectorem irruunt, quia commotum dicentis animum ostendunt, quia dant spacium auditori singula expendendi, 1. Cor. 6, Et haec eratis quidem: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini IESU. Sic Terent. Quot modis contemptus, spretus? facta, transacta omnia. et Exclusit, revocat, redeam? non, si me oret. Plurima vero Asyndeta sunt apud Paulum, sive cum urget, sive cum plura mandat.

Summa, omnia in currentia in oculos turbant. nam teste Horatio, omnia in oculos incurrentia, vehementius movent, quam quae tantum aures attingunt. De qua re in tractatu de Evidentia prolixius dicetur.

Quam potens vivaque est illa Petri locutio, quod diabolus circumeat, tanquam leo rugiens et quaerens quem devoret? Ubi terribilem speciem crudelissimae ferae videre, horrendumque rugitum audire tibi videris. Accedit porro etiam atrox vocabulum, Devorare homines.

Ad efficaciam sermonis illud quoque valde apte referri potest, quod cum Scriptura de doctrina Christiana, aut etiam virtutibus vel vitiis hominum, poenisque aut beneficiis Dei disserit, valde crebro illam revera generalem thesin ad dicentem aut auditores alligat. Omnia enim vividiora sunt, cum ad personas, et
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.