Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 986 --

223 Sed tales Eclipses plerunque haud difficulter vel ex praecedentibus, vel ex sequentibus, vel utrinque, et praesertim ex ipso sensu ac rebus de quibus agitur, eo loci animadverti possunt. Iohan. 14, Si diligeretis me, gauderetis utique quod dixi vobis: Vado ad patrem, quia pater maior me est: sub. ideo et ego multo melius apud eum habebo, quam in hac miseranda humiliatione: et vos inde multo potentius adiuvare potero, quam hac terrena praesentia vobiscum corporaliter agens. Ibidem mox: Ut cum fiet credatis, scilicet, ut vos eo rectius consolemini, et in omnibus illis rebus ac statu temporum regere queatis. Et mox: Venit princeps mundi, scilicet, me oppressurus ac iugulaturus. Et pro (sed) in me non habet quicquam, scilicet, iuris ac potestatis, ut in aliis peccatoribus, ut me perinde sicut eos perdere possit, cum et innocens sim, et mulo ipso potentior. Et mox: Surgite eamus hinc: scilicet, sponte cohorti impiorum occursuri, nosque voluntarie studio obediendi patri, in mortem tradituri. Talibus subintelligendis defectibus plenus est Iohannes. Sic et Luc. 3, Genimina viperarum, quis vobis monstravit fugere a ventura ira? quasi dicat, unde agnovistis imminere vobis iram Dei, et unde didicistis rationem evadendi eam? num ex Pharisaeorum aut mea doctrina? certe ex mea: quandoquidem frequentes accurritis ad meum baptismum. Nunc igitur si vere agnovistis salutis viam ex institutione mea, audite porro etiam alia: moneo enim, ut rem serio agatis perseverando, et faciendo etiam fructus dignos tali conversione. Sic Matth. 6, Lucerna corporis est oculus: subint. sic fides ac noticia Dei est lumen animae: quae fides si non est syncera, omnia reliqua sunt obscura et immunda. Ibidem: Nonne anima pluris est quam alimentum, et corpus quam indumentum? sub. quod si Deus dat quod pluris est, dabit et quod minoris est. Matth. 8, Ego homo sum, habeo sub me milites, ac dico huic, Vade, et vadit: et alteri, Veni, ac venit: sub. quanto magis tu Dominus ac creator omnium habes talem potestatem, et omnia tibi obedire coguntur. Rom. 15, Christus non placuit sibimet, sed sicut scriptum est, Opprobria opprobrantium tibi ceciderunt in me: de est, sed studio placendi Deo tulit omnia, ita ut ei vere acciderit, quod scriptum est, etc. Non satis omnia conferruminantur aut complentur, quae in medio desunt.

Huc referri possent collationes Similium, cum uno membro posito alterum omittitur: de qua re in Similitudinibus dictum est. Rom. 5, Sicut per unum hominem intravit mors et peccatum: deest, ita et per unum hominem iustitia ac vita: nisi quod tantum uno aut altero verbo subindicari videtur. Sed hoc facile potest subintelligi.

Iohan. 3, Scimus quod sis a Deo: nemo enim, etc. Ideo veni, ut a te docear, etc. Quis peccavit, hic aut parentes eius? sub. illud tale ac tantum peccatum, propter quod hic caecus natus est. Sic et in responso Christi, Iohan. 4, Cognovit IESUS, quod audierunt Pharisaei, quod plures discipulos faciat et baptizet quam Iohannes. Audiverunt, sub. sequentia, et aegre tulerunt, commoti sunt, coeperunt ei moliri exitium, etc. Cessit ergo illorum furori. Iohan. 5, Visne sanus fieri? Domine non habeo hominem: sub. omnino cupio, et ideo hic sum, ac expecto motum aquae: sed non habeo hominem, qui me subito, etc. Iohan. 14, Quod si non (sub, si ita non se res haberet) dixissem vobis. Sic 15, Sed ut impleatur sermo: sub. sed ideo ista sic accidunt, ut impleatur, etc.

Videmus igitur istas Eclipses plerunque esse vel antecedentia vel consequentia aliquorum, ac alterum collationis membrum: ex quibus illa facile ab intellectu divinari queant. Verum quoniam in laconismo aut summo studio brevitatis sacrarum Literarum, admodum frequens est ista figura: ideo multa exempla varii generis huc conferam, quae bene expensa, etiam sine admonitione lectorem de hoc Hebraismo instituere queant.

In concisa igitur oratione phrases admodum variae reperiuntur. Et tu et servi tui novi quod ante quam timeretis a facie Iehovae, Exod. 9. pro, antequam orarem, timebatis: at postquam oravi, et cessaverunt tonitura, denuo peccatis. Cum dederit vobis Iehova vesperi, etc. Exod. 16. subaudiendum ex praecedenti versu, Videbitis gloriam Dei. Quia eadem re quam superbe egerunt contra eos. Exod. 18. sub. perdidit eos, aut aliquid simile. Pecunia eius est, Exod. 21. pro comparatus est pecunia eius. Iuxta omnia quae praecepi tibi, facient. Veruntamen sabbata mea custodietis, Exod. 31, pro, facient quidem omnia quae praecepi: nolo tamen ea fieri diebus festis: itaque sabbata mea custodite. Vel faciam illa quidem, verumtamen non diebus festis, sed, etc. Holocaustum iuge quod factum est, etc. Num. 28. pro, istud intelligi debet de holocausto, quod, etc. Cepimus omnem regionem Argob regni Og in Basan, Deut. 3, pro, qui regnabat in Basan. Si fecissetis sicut hoc, Iud. 15. 1. tale ali quid initio, sub. placatus fuissem. Ne, filiae meae, Ruth. 1. sub. sitis mihi molestae. Sic vivito et tu salvus, etc. 1. Sam. 2. pro, ita tibi viventi proximo anno facere contingat, nempe ut incolumis tondeas oves. Vivit Iehova, 1 Sam. 26, sub. si percutiam eum. Nam mox sequitur: Sed Iehova percutiet eum. Tradetque Israelem propter peccata Ieroboam, 1. Reg. 14. sub. in maledictionem et desolationem, pro, perdet. Liga, descende, 1. Reg. 8, pro, liga currum, hoc est, iunge equos currui. Viri aut illi augurati sunt, num ab eo? 1. Reg. 20. pro, ab ore eius possent excipere verbum aliquod amicum et blandum. Num deprehendisti me, inimice mi? 1. Reg. 21. sub. in aliquo delicto, pro, nunquid invenisti in me quod carpere possis? Et non detur, quaeso, servo tuo onus paris mulorum de terra, 2 Reg. 5. pro, tametsi non accipias munus a me, tamen obsecro, etc. Et stare fecit vultum suum, et posuit, donec moraretur, 2. Reg. 8. sub. manum super faciem aliquandiu. Dixit Hazael, Quare Dominus meus flet? Respondit, quia novi malum, etc. Dixitque Hazael, Quid est enim servus tuus canis, ut faciat rem magnam hanc? 2. Reg. 8. subaudiendum, Ne dicas hoc servo tuo. postea sequatur: Qualis enim est servus, etc. Nisi sanguinem Naboth viderim heri, sub. non habear posthac verax, dicit Iehova, 2. Reg. 8. Videte bonum et rectum de filiis Domini vestri, 2. Reg. 10. pro, considerate praestantiorem, et qui magis placeat vobis, etc. Omnem pecuniam transeuntium, 2. Reg. 12. sub. in numerum, vel inter numeratos: i, eos, qui numerabantur cum aliis. Misit rex, et congregavit, etc. 2. Reg. 23. sub. nuncios. Sicut fecisti cum Davide patre meo, cui, etc. 2. Paralip. 2. subaudi, sic fac mecum. Et in visionibus Iaaddo videntis contra Ieroboam, 2. Paralip. 9. pro, qui prophetavit contra Ieroboam. Et dixit, Adhuc tres dies, 2. Paralipom. 10. sub. transeant, et revertimini ad me.
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.