Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 659 --

1293 diximus) plerunque in deteriorem partem accipiuntur, et significant vel ignorationem Dei vel etiam ipsissimam iram Dei, ac exitium aeternum. Umbra igitur mortis tali ratione idem sonaret quod tenebrae [?: letife- ] aut ignoratio Dei exitialis. unde crebro simul ponitur vox TENEBRAE cum Umbra mortis, Isaiae nono, et Matthaei quarto: Populus qui ambulat in tenebris, [?: -dit ] lucem magnam: et qui sedent in umbra mortis, [?: -x ] affulsit eis. Sic Psalmo quadragesimoquarto: [?: O-eruisti ] nos umbra mortis. Psalmo vigesimotertio: Si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo, quia [?: ] mecum es. Solent quippe valles arboribus refertae [?: ] umbrosae, aut etiam tenebrosae. Quare reduplicatur significatio obscuritatis per vallem simul et umbram mortis. Verum huius Hebraismi vis magis etiam cognosci potest ex voce MORS, et TENEBRAE. est enim multiplex huius vocabuli usus. Amos quinto: Convertit mane in umbram mortis. id est, illud gratissimum tempus orientis solis convertetur in densissimas tenebras. Iob tertio, de die suae nativitatis inquit: Polluant illum tenebrae, et umbra mortis: habitet super illam nubes. Significat etiam sepulchrum: Antequam vadam ad terram tenebrarum et umbrae mortis terram obscuritatis, sicut caligo mortis. Per umbrae magnitudinem depingitur ipsius corporis magnitudinno. Sic Psalmo octuagesimo dicit: Operuit montes umbra eius. id est. vitis populum Israeliticum denotans maxima facta est. Matthaei. 14, Sub umbra eius aves Israeli nidificant. Eadem loquutio est etiam Ezechielis [?: ] Inclinatae sunt umbrae vespertinae, Hieremiae 6, id est iam vesperum imminet. Sic Poeta in Bucolicis: Maioresque cadunt altis de montibus umbrae. OBUMBRARE verbum in uno loco Lucae primo aliquid obscuritatis habet, cum inquit angelus ad [?: Ma--- ] : Spiritus sanctus veniet superte, et virtus Altissimi obumbrabit te. ubi illud Obumbrare aliqui putant [?: du- ] esse ex illa metaphorica significatione Umbrae, [?: ] qua supra diximus: quod crebro praesidium, auxilium et protectionem denotet. Sic etiam divae Virgini gratiam, favorem ac protectionem Dei promitti. Verum ego opinor, Spiritum sanctum voluisse hac metaphora Umbrae, utcunque adumbrare ac delineare illud ineffabile mysterium creantis Dei, humanitatem Christi de divae Virginis corpore, seu in eo efficientis. Qua [?: ] dubito idem esse Obumbrabit, quod praecedens [?: ] : ut ita consueto Hebraismo idem bis dicatur diversis verbis. Huic maximi momenti ἐπισκιάσες verbo in hoc loco, similimum est re ac significatione verbum [?: ] , quin et sono pene ipso convenire videntur.

Quo verbo utitur Apostolus secundae ad Corinthios [?: ---o ] , inquiens: Libentissime igitur magis gloriabor in infirmitatibus meis, ut habitet super me virtus Christi. Vertunt quidem ibi plerique, Ut virtus Altissimi inhabitet in me. Sed praepositio ἐπι ad dita ei verbo, omnino videtur non internam inhabitationem, sed [?: ex-m ] superhabitationem indicare: perinde ac si [?: La-m ] verbum Supertabernaculare fingas: id est, aliquem comprehendas ac complectaris, sicut tabernaculum aut domicilium aliquem circumvestit: sic sane etiam [?: ] obumbro, significat alicui umbram veluti [?: do-m ] circumfundi. Collatio igitur horum locorum et vocabulorum mirifice utrumque illustrat. Quibus et [?: ill- ] duo Lucae de eadem re loquentia recte adieceris, Lucae ultimo: Vos vero manete in civitate Hierusalem, donec induamini virtute ex alto. Accipietis virtutem Spiritus sancti, venientis super vos. Similia ergo sunt ista vocabula, et de eadem re in praedictis locis agunt: Spiritus sanctus aut Virtus Dei superveniet super vos, obumbrabit, ut umbra se extendet super aliquem superhabitabit et superinduet aliquem. UMBRACULUM vox eandem vim in figurata significatione habet, quin et in Hebraeo textu plerunque idem nomen צל zel est.

UNGERE verbum, per synecdochen aut metonymiam significat interdum, aliquem constituere in regem, aut etiam pontificatui inaugurare: quia tum sacerdotes, praesertim summi, tum etiam reges ungebantur quodam sacrato oleo aut unguento: ut de sacerdotibus prolixe legitur Exodi vigesimonono, et Levitici septimo: De regum porro unctione in libro primo Samuelis, et primo Regum saepe legitur, Quare etiam filius Dei ac redemptor humani generis, cum sit rex et sacerdos noster, vocatur unctus: hoc enim sonat tum Hebraea vox Meschias, tum et Graeca Christus. De cuius inunctione dicit pater caelestis Psalmo secundo: Ego autem unxi regem meum super Sion montem sanctum meum. et Psalmo octuagesimonono: Inveni David servum meum, oleo sancto unxi eum. Dicitur autem IESUS unctus in regem ac summum sacerdotem, non quod sit corporali unguento ab hominibus ad haec tam eximia opera unctus: sed a Deo, spirituali. Inquit enim ipsemet Lucae quarto, ex sexagesimoprimo Isaiae: Spiritus Domini super me, propterea quod unxit me, ut evangelizem pauperibus misit me. et Actorum quarto, et decimosexto. Haec igitur Christi unctio est, praesertim quod ad humanitatem attinet, quod eum pater ad ista tam eximia opera redimendi generis humani delegit et ablegavit, quodque eum ita Spiritu sancto imbuit, ut eum illi non ad mensuram, sed plenam copiam largiretur, ex qua omnes alii pii ac membra Christi haurirent. Porrô per participationem etiam omnes pii vocantur reges et sacerdotes, eoqua etiam uncti. Sic de Abraamo et aliis patriarchis, eorumque piis familiis dicit Deus Psalmo centesimoquinto: Nolite tangere unctos aut Christos meos, ut Vulgata versio habet. Sic primae Ioannis secundo aliquoties repetitur, quod unctio Dei, qua Deus nos ungit, omnia nos docere possit. intelligitur autem per illam unctionem Spiritus sanctus, quo ad cognitionem Dei et bona opera conditi ac renovati sumus. Idem indicatur secundae ad Corinthios primo: Deus autem est, qui nos confirmat vobiscum in Christum, et qui nos unxit. Sic et Psalmo 45. Dilexisti iustitiam, et odio habuisti iniquitatem: ideo unxit te Deus oleo laeticiae prae consortibus tuis: ubi oleum laeticiae est ipsemet Spiritus sanctus, exhilarans unctum: sicut passim Scriptura gaudium Spiritus sancti praedicat ac celebrat, ac in eo etiam ipsum regnum caelorum collocat. Eo igitur laetificante oleo, teste Psalmo et Epistola ad Hebraeos, unctus est Christus prae omnibus consortibus suis, quicunque unquam uncti fuerunt, sive sacerdotes, sive prophetae, sive reges: utpote cui Deus spiritum non dat ad mensuram sed in plenitudine, ex qua omnes alii hauriant et accipiant. Posset autem ibi recte exponi etiam, Propter consortes, seu in eorum commodum ac salutem: ut et ipsi ex ea plenitudine unctionis large hauriant. Spiritus sanctus Unctio appellatur Iohan. 2, Unctionem habetis a sancto illo, et nostis omnia: Unctio quam vos accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis ut quisquam doceat vos: sed sicut ipsa unctio docet vos de omnib. et verax est, et non mendacium et sicut docuit vos, manete in ea. Dicitur autem unctio, quia Christianos facit reges et sacerdotes Dei, eisque adest, et in habitaculum Dei coaedificat. UNGVENTUM clamat: i. odore aut fragrantia sua se prodit. Prov. 27. Abscondens mulierem contentiosam, abscondit ventum: et unguentum, quod est in dextera sua, clamabit. perstat in metaphora mulieris, cum dicit, Clamabit: et nocem ex re per similitudinem illustranda depromit, quasi diceret: Sicut mulier contentiosa compesci nequit, sed suo clamore se prodit, sic etiam unguentum sua fragrantia.
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.