Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 457 --

889/890 [?: ] impellat me. Quasi dicat: cohibe omnes pravorum ac superborum persecutorum conatus contra me susceptos. Remove pedem tuum a malo, Proverbiorum nono. id est, affectus, cogitationes, ac conatus amove a pravis actionibus. Ad pedes alicuius esse, subiectionem significat: sicut contra, In caput esse. Deuteron.trigesimotertertio: Adiunxerunt sese pedibus tuis: id est, te tuaque vestigia sectati sunt, quocunque eis praeivisti. libro primo Samuelis vigesimoquinto dicit Abigail ad Davidem: Benedictio haec, quam attuli, detur ministris domini mei, qui ambulant ad pedes eius: id est, qui ei serviunt. Sic mox ibidem: Quinque puellae, quae ambulabant ad pedes ipsius Abigail. Iudicum quarto, Congregavit Barac Zabulon et Nephtalim, et fecit eum ascendere ad pedes suos: id est, duxit secum, ut dux suos milites. Iudicium octavo, Date tortas panis populo qui est in pedibus meis: id est, qui me sequitur, mihique servit in militando. Eadem locutio est etiam 1. Regum vigesimo, Exodi vigesimo. Quin et pecora dicuntur esse in pedibus alicuius: id est, pedes eius, eumque sequi. Deut. [?: ] . Et deglutivit universam substantiam, quae erat in pedibus eorum. id est, eorum armenta et greges. Venire in pede alicuius, eandem vim habet. 2. Samuelis decimoquinto: Viri qui venerant in pede eius de Gath. secundo Samuelis undecimo, Egressus est rex David, et universa familia in pedibus eius: id est, secuta est eum, ministrans illi. Vocare ad pedem suum, est vocare ut se sequatur Isaiae 41. Qui vocavit ab oriente iustitiam, vocavit eum ad pedem suum. id est, Deus evo cavit ab oriente Cyrum, ut se sequatur ad evertendam Chaldaeam monarchiam, et novam Persarum constituendam. Levis pedibus, pro veloce. 2. Sam. 2. Aegrotus pedibus, pro laborante ex pedibus. 1. Reg. 15. Captus pedibus, pro claudo: 2. Sam. 4. perspicuae phrases sunt, nec ulla prolixiore explicatione indigent. Vestigium pedis, aliquando significat minimam portiunculam soli: Deuteron. 2. Non dabo Israelitis vestigium plantae pedis de monte Scheir. id est quantum pede premere posset. Gressum eius apprehendit pes meus id est, secutus sum vestigia aut viam eius. Iob 23. Incedere ad pedem alicuius, est aliquando accommodare se ad alterius progressum aut vires. Genesis 33. Ego vero incedam ad pedem operis ipsius. id est, tu praeeas festinanter, ut expeditus: ego lente sequar, quatenus me parvi liberi greges et armenta, ac denique tota supellex sequi poterit. Pedem bovis aut asini immittere , est alere armenta et greges. Isaiae trigesimosecundo. Beati, qui immittitis pedem bovis et asini. Pede suo [?: ] terram. Deuteronomii undecimo habetur, quia ducens sulcum aut canalem in terra praeit, et aqua velociter eum sectatur per rivum, quem ipse praecedens cavat. Infixi sunt in coeno pedes tui, Hieremiae trigesimooctavo: est haerere in aliqua difficultate aut calamitate, unde non facile eluctari potes. Sic Latini dicunt, Haerere in luto, perspicuae metaphorae sunt. Pes labens, per similitudinem declarat alicuius periclitantem, aut etiam [?: -entem ] sortem ac conditionem. Proverb. 25. Deus confractus, et pes labens, fiducia peccatoris in die angustiae. id est, facile perit, irrita et inanis est omnis eius vis, ac omne id in quo confidere solet. Pedes lavare in vino, Genesis quadragesimonono , est adeo abundare vino, ut [?: ] pedes eo lavare queas. Sic et tingere pedem in oleo; Deuteronomii trigesimotertio. Lavare pedes in sanguine alicuius, est, prosperrima victoria de eo potiri: sumpta locutione a praeliis, ubi victor necessario ambulat in sanguine hostili passim per terram fuso, praesertim dum eum fugientem sectatur: Psalmo 58, Laetabitur iustus cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine impii. Sic etiam Psalmo octavo legitur: Rubescat pes tuus sanguine inimicorum tuorum. ¶ Memorabilis historia huc pertinens accidit Augustae Anno M. D. XXX: ubi cum aliquot magnates unâ coenaret, et horrenda nostrae religionis hominibus minitarentur, inter alios dixit Comes Felix a Uvartenberg, magnus bellator, et olim Maximiliani dux, se velle adhuc ante mortem usque ad calcaria in sanguine Lutheranorum equitare. Qui eadem nocte divinitus percussus, proprio sanguine suffocatus est: sicque ante mortem usque ad guttur ac fauces in proprio sanguine equitavit. Levare pedes, aliquando est pedibus iter suscipere. Genesis vigesimonono. et Psalmo 78, Leva pedes aut vestigia tua ad desolationes in seculum. id est ad puniendos hostes tuos. sicut et Psalmo 68 inquit: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius. Loqui pedibus: pro, gestu pedum aliquid significare. Proverb. 6, Impius annuit oculis suis, loquitur pedibus, docet digitis. id est, non propalam et aperte loquitur quid velit, sed tecte subindicat suis complicibus. Percutere pede, laetantium ac insultantium gestus est: sicut et Plaudere manibus, Ezechielis vigesimo quinto: Eo quod plausisti manu, et percussisti pede, et gavisus es in omni contemptu tuo ex animo super terram Israelis. Ponere pedes alicuius sicut cervorum 2. Samuelis 22 pro, efficere valde velocem. Eadem locutio est Habacuc 3. Prohibere pedem ne sit discalceatus, et guttur a siti: Hieremiae secundo. Tardant pedes quadrigarum: id est, equorum trahentium quadrigas, Iudicum quinto. Tegere pedes est exonerare ventrem: quia in illa flexione crurum et foemorum, vestis quae antea vix genua attingebat, terram usque pertingit. Iudicum 3. 1. Sam. 24. Corruere ad pedes alicuius, est ei supplicare, 1. Samuelis 25. Marci 5 et 7. Latini dicunt Procumbere ad genua alicuius. Non deficiet Legislator de Iuda de inter pedibus: Genesis quadragesimonono. id est, semper nascetur Iudae gubernator ex ipsius stirpe, donec veniat Meschias: quia sic matribus nascuntur liberi de medio pedum aut coxarum. Pedes claudo eram, Iob vigesimonono. id est, errantium eram dux, et omnibus modis miseros promovebam ac iuvabam. Sic ait, Oculus eram caeco. Barac missus est in vallem pedibus suis: Iudicum quinto. id est, propere cucurrit cum eo ad pugnam. Sedere ad pedes alicuius, est discere. Sic Maria sedebat ad pedes Domini, Lucae decimo. et Paulus dicit se esse educatum ac edoctum in lege ad pedes Gamalielis pharisaei Hierosolymae: Actorum vigesimosecundo. Pilos pedum radere, est etiam infimae sortis homines castigare. Isaiae septimo: Radet Dominus novacula conducticia caput, et pilos pedum. id est, summos ac infimos Israelitas per hostes puniet, et ex regione suoque loco amovebit. Pedibus alicuius aliquid subiicere, est ipsi subiicere, seu in eius potestatem redigere. Psalmo 8, et Hebraeis secundo: Omnia subiecisti sub pedibus eius. Cadent subtus pedes meos, Psalmo decimo octavo. Dominus conteret Satanam sub pedibus vestris: Romanorum decimosexto: Threnorum tertio. Sic ponere aliquos scabellum pedum alicuius: Psalm. 110. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quod dictum Lucae vigesimo, et aliquoties in novo Testamento repetitur Eadem vis ast dicti Psalmo 91, Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Item Christi Lucae decimo: Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem potestatem inimici. Pulverem pedum alicuius lingere, est extreme adorare. Isaiae 49, id dicitur de summa veneratione gentilium erga Ecclesiam Dei. Sic et Isaiae 60 legitur, Locum pedum meorum glorificabunt. Et mox, Adorabunt vestigia pedum tuorum. Et Psal 99, Adorabunt scabellum pedum eius. Colligere pedes suos super lectum, est gestus frigentium: qua phrasi utitur Scriptura de Iacobo morituro, Genesis 49. Aliqui putant hoc idem esse ac si diceres, sana adhuc mente et praevidens exitum, suo arbitrio membra ad mortem veluti
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.