Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 357 --

689/690 Psal. quadragesimo . pro, multa sunt mirabilia tua quae fecisti, vel multa ac miranda opera patrasti. Multi in annis, Levit. 25. Si adhuc multi in annis: pro, Si multi adhuc anni supersint. In multitudine cogitationum mearum, in intimo meo consolationes tuae oblectarunt animam meam. Psalm. 94. pro, dum multa tacitus mecum revolvo ac cogito. In multitudine dierum: Ecclesiast 11. Mitte panem tuum super facies aquarum, quia in multitudine dierum reperies eum. pro, post multum tempus percipies inde fructus. Credo de marina negotiatione dici: alii de semente in locis irriguis exponunt. Tecum habes in multitudine facientes opus: id est, quamplurimos. 1. Paralip. 22. In multitudine idolorum suorum. Ezek. 14. Ego Dominus respondebo ei, in multitudine idolorum suorum. id est, eo quod fuit maximus idololatra, respondebo tali consulenti, redarguendo et puniendo eum. Alii legunt interrogative, Sum respondebo tali idololatrae? In multitudine magnificentiae: id est, multa magnificentia, vel excellenti fortitudine. Exod. 15, In multitudine magnificentiae tuae destruxisti inimicos. Sic Psalmo quinto, In multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam: id est fretus tua amplissima misericordia, accedam ad thronum gratiae, et ibi remissionem peccatorum, aliaque beneficia supplex orabo ac mendicabo. Pacis multitudo, pro multa pax: Hieremiae 33, Revelabo eis multitudinem pacis et veritatis: id est, impartiar eis multam et constantem pacem, quam mundus dare non potest. Multitudo populi cecidit, 2. Sam. 1. pro, maxima pars exercitus deleta est. Multitudo exercitus caelestis Lucae secundo. pro, maximus exercitus caelestis. Multitudo pro plebe ponitur, ut et antea monui de Graeco οἱ πολλοὶ Is. [?: ] Viri gloriae eius, viri famis, et multitudo eius aruit [?: ] : pro. plebeii eius deficiunt, moriuntur siti, magnates sunt fame. Multitudo vestra prae gentib. quae in circuitione vestro sunt, Ezek 5. id est, Populosiores estis circuitionis gentibus. Alii, Plurib. beneficiis estis affecti. Exercitus in multitudine: id est, longe maximus. secundo Paralip. 24, Tradidit in manus eorum exercitum in multitudine valde. pro, exercitum numerosissimum stravit per eos, vel largitus est illis victoriam de eo. Sic holocaustum in multitudine, secundo Paralip. vigesimonono. pro, plurima holocausta. Oves in multitudine secundo Paralip. decimoquarto : Abegerunt oves in multitudine. id est plurimas. Ibidem, Congregaverunt argentum in multitudine. Fecit gladios in multitudine: secundo Paralip. trigesimo secundo. id est valde multos. Invenerunt in eis in multitudine divitias: secundo Paralip. vigesimo . id est, multas. Nati sunt in multitudine, Exod 1. Neque novit in multitudine valde Iob 35. id est, multum admodum. Item, Ponere in multitudine: pro multiplicare. Deuteronomii 10, Posuit te in multitudine sicut stellas caeli: pro, vehementer te multiplicavit. Sanctificaverunt se sacerdotes in multitudine: 2. Paral. trigesimo. id est, quam plurimum. MULTIPLICO verbum varie construitur et varias significationes nanciscitur, quarum aliquot exempla propositum. Multiplicare abominationes, Ezek. 16. Multiplicare [?: ] . 2. Paral 33. Multiplicasti fornicationes tuas, Ezek. 16 Multiplicare ut aliquid fiat: id est, aliquid [?: multa ] facere Iud. 20 , Tempus constitutum erat multiplicare, [?: ] ascendere facerent combustionem fumi. id est, ut plurimum fumum efficerent dandi signi gratia. Multiplicavit ad faciendum, aut facere. id est, multum facere. 2 Reg. 21. Multiplicavit ad faciendum malum coram Domino. Multiplica lavare me, Psalmo 51. id est, plurimum [?: ] me. Non multiplicabitis loqui sublime: primo Samuelis secundo. Multiplicavit ad avertendum [?: ] [?: ] , Psalmo 78. id est, crebro retraxit iram suam [?: ] multum detraxit de ira sua, ne excitaret totum furorem suum. Multiplicaverunt praevaricari praevaricationem: id est Crebro multumque sunt praevaricati: 2. Paralip. 36. Multiplicabit ad remitten dum, Isaiae 55. id est, multum remittet vel abundabit ad remitten dum. id est, libentissime remittet: sicut praecesserat, Miserabitur ipsius. Multus benedictionum, Proverb. 28, Vir fidelitatum multus benedictionum. at qui festinat ad ditescendum, non erit innocens. id est, qui fideliter agit, multas sibi benedictiones apud Deum cumulat. Multiplicare borith, Ieremiae secundo, Si lavaris te intro, et multiplicaveris tibi borith. id est, frequenter in mundando te uteris herba borith, qua in lavando uti solent. Multiplicavit corruentem, Ieremiae 46. id est, multi ceciderunt. Et multiplicati sunt dies, et mortua est Gen. 38. id est. elapsis multis diebus mortua est. A die qua remansit arca in Kiriatiarim multiplicati sunt dies, et fuerunt 20. id est, elapsi sunt dies 20. Multiplicare emptionem. id est, augere precium. Levit. 24, Secundum multitudinem annorum, multiplicabis emptionem eius. id est, prout multi anni aut pauci usque ad Iubilaeum supererunt, ita sit precium parvum aut magnum. Multiplicare equos, aut equitatum. Deuteronom. 17. Multiplicare verba, Eccles. 10. Multiplicare filios, primo Samuelis secundo 1 Para. 23. Multiplicare haereditatem. Num. 26. Multiplicabuntur interfecti Domini, Is. 66. id est, multi interficientur a Iehova. Multiplicabis medicamina, sanitas non erit tibi: id est, frustra uteris multis medicationibus Ieremiae 46. Multiplicare in multitudine: id est, multum augeri: 1. Paral. 4. Multiplicare a narratione, vel ultra narrationem: Psal. 40, id est, plura sunt quam ut recenseri queant, sunt innumera. Multiplicari interfectos. Ezech. undecimo , Multiplicastis interfectos vestros in civitate hac, et replevistis caesis plateas eius. Samson multiplicavit occisos nostros, Iudic. decimosexto . pro, qui plurimos ex nostris occidit. Ubi observa, quod interfecti alicuius alias active, alias passive accipiatur, sicut et aliae similes locutiones. Multiplicare orationem, Isaiae primo, Etiam cum multiplicabis orationem, non audiam id est, cum multum oraveris. sic multiplicare orare coram Domino. 1. Sam. 1. Item Multiplicare preces ad aliquem, Iob 40. Multiplicare pedes. Levitic. undecimo , Et quid quid incedit super quatuor, usque ad omnem multiplicantem pedes suos. id est, plures pedes habentem. Multiplicare portenta, Exod. 7 et 11. Non audiet ut multiplicem portenta mea. id est, eo renuente obedire mihi, cogar eum plurib. portentis terrere, et affligere. Alii (sed non recte) exponunt per, quamvis multa prodigia edam. Multiplicare primitias: pro, in magna copia offerre. 2. Paral. 31, Multiplicationi imperii et paci non est finis super solium David et regnum eius. id est, Meschias erit verus semper Augustus imperii Davidis patris sui. Multiplicari verbum, aut rem. id est, divulgari: secundo Paral. 31. Cum hoc regis, verbum esset divulgatum. Alias multiplicare verba est, multum loqui, ut paulo ante dixi. Eccles. decimo : Stultus multiplicat verba. Multiplicata est sapientia Salominis, pro sapientia omnium filiorum Orientis. 1. Reg. quarto. id est, fuit sapientior cunctis Orientalibus et Aegyptiis. Multiplicati sunt servi, qui se separant a facie dominorum suorum. 1. Samuelis vigesimoquinto . id est, servi fugitivi plurimi sunt. Multiplicavimus transgredi in hac re. id est, multum in hac re transgressi sumus, Esdrae decimo . Multiplicari viam Deuter. decimo quarto : Si fuerit multiplicata via prae te. id est, supra tuas vires: ut mox se textus declarat. Accipitur ergo verbum Multiplico, de quantitate continua et discreta. Multiplicare urbes, id est, multas accipere. Num. 34. A multo multiplicabis urbes: pro, ab eo qui plures habuerit urbes, plures accipietis. Non, multiplicabit sibi uxores: id est, non multas ducet. Deuteronomii primo. Multiplicati estis sicut vitula, quae pascit germina,
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.