Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 4 --

Sic Rom. 1. dicitur, quod invisibilia Dei, aeternaque eius sapientia ac potentia, ex operibus eius conspicuis, dum haec considerantur, perspici queant. Sic Actor. 14 dicitur, quod Deus praeteritis temporibus non occultaverit, aut sine testificatione omni veluti tacuerit: sed sese patefecerit, dando pluviam, ac tempora foecundantia, replendoque corpora nostra cibis, et corda laeticia. Et 17 ibidem legitur, Deum ex suis operibus, et innumeris beneficiis, quibus nos omnibus momentis benignissime fovet, et largissime cumulat, vel palpari posse, facileque deprehendi, quod in eo simus, vivamus, ac etiam moveamur.

Verum Deus non contentus hac sua tam gloriosa beneficaque patefactione: insuper etiam pro ingenti sua philanthropia, studioque humani generis, ex illa sua arcana infinitae maiestatis sede prodiens, ac veluti de solio suo descendens, et sese demittens, accessit hominem, eumque coram humanissime allo cutus est: suaque eum voce, qualis sit, et quomodo agnosci, coli ac invocari velit, coram edocuit, dans legem et promissiones. Atque id ille saepius fecit, multifariam multisque modis cum humano genere loquens, per se, patriarchas, prophetas, proprium filium, et tandem per Apostolos.

Neque tamen hoc solo, immenso, saepiusque iterato beneficio contentus fuit: sed etiam imbecillitati nostrae, oblivionique et mortalitati succurrens, ac impostorib. obvians, scripto omnia illa luculenter comprehendi curavit. Quae sacra Scriptura ideo θεόπνευστος divinitus inspirata dicitur, quia Spiritus sanctus eam per os sanctorum Dei organorum locutus est, et per eorundem manus conscripsit: sicut de Hieremia legitur, quod perinde prompte duabus vicibus librum suum scribae dictaverit, ac si de libro omnia illa recitaret, nimirum suggerente ei Domini spiritu. Ad hunc igitur librum Deus populum suum multis severissimis mandatis alligavit: sicut mox Deuter. 17 mandatur regi, ut sibi curet describi librum legis, in eoque legat die ac nocte, et inde discat timere Deum, nec ab eo vel ad dexteram, vel ad sinistram declinet. Sic ibidem cap. 31 iubet Deus librum legis praelegi toti populo, ut inde discat timere ac colere se, non aliunde. quia alibi ipsemet inquit: Frustra me colunt mandatis hominum. Eodem modo et Iosuae praecipitur cap. 1. Quin etiam adeo totum genus humanum ad eum librum alligatur, ut maledicendus, ac aeterno exitio perdendus denuncietur, omnis qui non servaverit exactissime omnia quae scripta sunt in illo ipso libro.

Sic in Novo quoque Testamento Christus, et pater Abraham, omnes ad Mosen et prophetas ablegant, iubentes eos Scripturas scrutari, ut inde discant timere ac colere Deum, et ad vitam aeternam, devitato inferni exitio, pervenire.

Sic Petrus quoque, ac Paulus, iubent eos in hac obscura miseriarum valle attendere lucernae Scripturae, et eam dicunt esse sufficientissimam ad doctrinam, redargutionem, correctionem et institutionem: et denique ad efficiendum hominem plane peritum ad salutem, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum integre instructus.

Quin etiam tantus honos a Deo Scripturae sacrae defertur, ut inde ipsemet filius Dei suae doctrinae et personae testimonia petat: utque dicat caelum et terram potius corruituram, quam unum iota illius, aut apicem: Matth. 5. Luc. 16. utque denique suos Apostolos potissimum hoc organo aut gladio Spiritus et veritatis, ad expugnandas omnes errorum tenebras, ac convertendum totum mundum instruxerit: Luc. 24.

Pro hac igitur immensa Dei philanthropia et benignitate, quod se hac etiam nobis longe utilissima ratione patefecerit, cum totus mundus gratissimus esse, et omnes hanc salutarem lucem adorabundi amplecti, ac sequi promptissime deberent: plerique nunc contra, etiam in hoc ipso Dei populo (qui Christianus appellatur)
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.