Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1571, Posonii]: Ad Archiepiscopum Strigoniensem Antonium Verantium, versio electronica, Verborum 901, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1571-06-30.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 217 --

quod in te evehendo ad hoc Archiepiscopale munus multo maximum, et proximum fastigio Regiae Maiestatis, nuper editum est applausu bonorum omnium rarum est admodum, ac in omni vita memorabile. Neque dubito, quin in eo gerendo et Deo, et Principi, et populis satisfaceres magnitudine animi, pervigili labore, pietate atque prudentia. Non decet autem, felicitatem ingenii tui in ista dumtaxat muneris administratione conquiescere; sed in hiis perangustis vitae spatiis altius evehi, et ad immortalitatem niti. Nam vel indignis et nefariis istiusmodi, ac etiam longe amplior dignitas saepius contigit, quorum omnia simul cum vita extinguuntur, eorum quoque nomina in ipso funere intereunt. Constat, infinitos ab orbe condito principes fuisse tum inutiles, tum eos, qui laudem merebantur; at paucissimorum hodie memoria extat; atque hi quoque cum reliqua turba tenebris premerentur, perinde ac (si) nunquam in rerum natura fuissent, nisi quorundam scriptorum ingeniis felicibus vindicarentur ob oblivione. Alioquin nec victoriarum fama Liberi patris, nec labores Herculis, nec multorum gestae res illustres ad nos pervenissent; et quod omnium maximum est, non abundaremus optimis artibus et documentis ad vitam sancte beateque degendam. Nec solum animi beneficio litterarum excoluntur, sed etiam vita prorogatur in temporum aeternitatem. Adde, quod hi, qui pollent ingenio atque prudentia, quum se ad scribendum contulerunt, non modo sibi ipsis, sed et aliis, de quibus in suis scriptis mentionem cum laude faciunt, immortalitatem parant.

Itaque, Praesul optime, cui providentiae dono ad praeclaras dotes ingenii tui litterarum ingens doctrinarumque studium accessit; te hortor ex animo, ut
Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1571, Posonii]: Ad Archiepiscopum Strigoniensem Antonium Verantium, versio electronica, Verborum 901, ed. Laszlo Szalay Gusztav Wenzel [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-1571-06-30.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.