Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
omnem rationem eveniunt,
fastum Hoc est; Neque vero huc venimus ut, quantam Athenienses, qui reprehensu sunt faciles, iniuriam faciant, apud vos, qui haec optime intelligitis, ostendamus; sed multo magis ut nos accusemus; quod, cum multa Graecarum urbium exempla nobis observentur, quemadmodum illae in servitutem sint redactae, non tamen nobis ipsis subvenimus, nec praesentes fallacias, in nos confictas, dissolvimus, Leontinorum scilicet propinquorum restitutiones, atque Egestanorum sociorum auxilium; ac non potius, viribus collectis, conamur ostendere illis, non esse nos Iones, neque Hellespontios, neque insulanos, qui dominum, aut Medum, aut quemlibet alium, commutantes, serviunt; sed Dores, liberos homines, e libera Peloponneso, Siciliam habitantes. an expectamus quoad omnes oppidatim capiamur; cum sciamus hac una nos ratione in potestatem venire posse? Haec cum in perspicuo et puro orationis genere sint prolata, fulmina quaedam verborum, et pulchritudinem, et vim, et magnificentiam, et acrimoniam habent; suntque affectibus ad concertationes accommodatis referta; quibus quidem et in foro, et in concionibus, et in amicorum collocutionibus, locus esse potest. Praeterea ad haec quoque accedunt: εἴ τέ τις φθονεῖ μὲν ἢ καὶ φοβεῖται (ἀμφότερα γὰρ τάδε πάσχει τὰ μείζω), διὰ δ' αὐτὰ τὰς Συρακόσσας κακωθῆναι μέν, ἵνα σωφρονισθῶμεν, βούλεται, περιγενέσθαι δὲ ἕνεκα τῆς ἑαυτοῦ ἀσφαλείας,
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.