Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 258 --

essent, atrocissimum fuit. Magnum enim erat utriusque partis nautarum studium ad naves in hostes impellendas, cum iuberentur: magna gubernatorum artis aemulatio, mutuaque contentio: eorum autem qui naves conscenderant, haec erat cura, ut, si navis in navem incurreret, ne ii qui in tabulatis insistebant, reliquorum destituerentur artificio: ac quisque in eo quem sortitus erat loco, primus esse contendebat. Ceterum, multis non magno in spatio navibus inter se concursantibus, ac proelio decertantibus, cum paulo ducentis essent pauciores, rari fiebant excursus; propterea quod neque progredi, neque inhiberi naves possent; sed frequentiores implicationes erant, ut quaeque, sive fugiendo, sive alteram incursando, in alteram incidisset. interea vero dum naves mutuo sibi occurrerent, ii qui in tabulatis erant, missilium, sagittarum, saxorum, ingentem in illos vim coniiciebant. cum vero conserebantur, milites, commissa pugna, in adversariorum naves insilire conabantur. fiebat autem locorum angustiis, ut, dum alterutri una ex parte hostes adorirentur, ipsi altera ex parte invaderentur; ac duae interdum naves cum una, alicubi etiam plures, necessario inter se complicarentur; cum gubernatores partim adoriendis aliis, partim sibi cavendo, idque non una in parte, sed undequaque, occuparentur. Magnus autem erat multarum inter se concursantium navium strepitus, qui et terrorem nautis incutiebat, et earum rerum quae a praefectis iuberentur, auditum auferebat, multa enim utraque ex parte adhortatio, et ingens praefectorum clamor exaudiebatur, tum ex arte gubernatoria, tum ex praesenti contentione vincendi: cum Athenienses quidem suos, ut exitum sibi per vim pararent, magno clamore incitarent, utque, si umquam alias, nunc maiore studio ac contentione pro incolumi in patriam reditu elaborarent: Syracusanis vero ac sociis pulchrum videretur, prohibere ne sui fugam caperent, sed vincendo suam quisque patriam honestaret. Praeterea vero duces ipsi utriusque partis, si quam navem nulla necessitate coactam cedere animadvertissent, trierarchum nomine appellabant: atque Athenienses quidem ita percunctabantur, num terram inimicissimam magis hospitalem, quam mare non exiguo labore partum, arbitraretur: Syracusani vero, num Athenienses, quos certo sciret de fuga omnino cogitare, hos fugientes ipse fugeret. Interea dum isti aequo marte navali pugna decertant, utrorumque peditatum qui in terra stabat, ingens certamen et animi contentio tenebat; Syracusanis quidem, maioris comparandae gloriae cupiditate incensis; Atheniensibus vero, ne secum peius quam ante ageretur, non mediocriter timentibus. nam cum omnis in navibus Atheniensium spes esset, summus de rei exitu erat timor;quippe cum pugna videretur anceps, et eam illi e terra spectare cogerentur. nam cum esset propinquum spectaculum, et non omnes pariter eodem intuerentur, siqui suos alicubi vincentes aspexissent, animos attollebant, et ad deorum opem implorandam, ne se desererent, convertebantur. qui vero suos superari videbant, ii magno cum eiulatu lugebant; adeo ut magis ex earum rerum aspectu, quam illi ipsi qui in opere versarentur, animum abicerent. Erant qui, cum anceps certamen viderent, adversariis acriter resistentibus, ipso corporum motu animi affectionem imitarentur, praeque metu modo huc, modo illuc corpore nutarent, et magna ex eo molestia afficerentur. assidue enim exiguum intra spatium aut fugiebant, aut trucidabantur. licebatque ex Atheniensium exercitu, quam diu aequo marte pugnabatur, omnia simul exaudire; lamentationes, clamores; victores, victos; et alia eiusmodi quae magno in periculo magnus exercitus multis modis clamare cogitur. His aequalia et iis eveniebant qui in navibus erant. Tandem Syracusam ac socii, cum inter eos diu pugnatum esset, Atheniensium classem in fugam vertunt; strenueque invecti, magno clamore et inhortatione terram versus persequuntur. tunc ex nautico exercitu, alia atque
Vade retro

Vade porro


Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.