Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 255 --

Polus, Lycimnius, et multi alii, qui eodem tempore floruerunt. Maxime vero insignia, et ex quibus character eius praecipue cognoscitur, haec sunt; studere, ut paucissimis verbis quam plurimas res comprehendat, multasque in unum sententias cogat, ac tum maxime auditorem, cum expectat adhuc aliquid, relinquat. quo fit ut brevitas obscuritatem pariat. Sed et haec paucis comprehendam, quattuor esse in Thucydide animadverti veluti instrumenta eius generis dicendi, quo ille potissimum delectatur; poeticam quandam verborum structuram; in figuris multiplicem varietatem; harmoniae et concentus asperitatem quandam; figurarum[ERROR: no reftable :] Significationis celeritatem: id est, cito et breviter efferre animi sensa. τάχος, quae a non nullis acceleratio vocatur. Colores autem quibus utitur, sunt acerbus, densus, amarus, austerus, vehemens, gravis, terribilis, ac formidolosus; atque in primis affectionibus movendis peraccommodatus. Talis quidem est Thucydides in suo illo charactere, et forma dicendi, qua ceteros anteivit. Cum autem et institutum eius et facultas una decurrunt, perfectam absolutamque; atque adeo divinam orationem efficit. cum vero non est par viribus, quippe cum nervi illi ob dicendi celeritate non usquequaque perdurent; oratio fit obscura, vitia quaedam, quae minime deceant, secum afferens. Nam praeclara illa, rebusque in omnibus necessaria praecepta, quibus traditur qua ratione sit peregrinis ac novatis utendum, ac quatenus illa sint assumenda, non per omnes historiae partes servavit. Iam, cum haec veluti per capita attigerimus, superest ut iam ad ea demonstranda nostra delabatur oratio. Neque vero est consilium, ita de singulis separatim Thucydidis dicendi formis sermonem facere, ut illius verba subiungam; sed diversis variisque; ex locis particulas quasdam sumere narrationis et orationum, hisque caussas apponere, ex quibus facile cognosci queat, quibus in locis, tam in rebus ipsis quam in verbis, bene maleve se gesserit. Sed illud iterum abs te, Q. Aeli, atque ab aliis elegantis doctrinae sectatoribus, siqui forte haec legent, maiorem in modum peto, ut susceptum a nobis consilium perpendant. nihil enim nos aliud conamur, quam ut characterem Thucydidis ostendamus, ac simul omnia animadversione digna, quae illi contigerint, comprehendamus. quae omnia cum facimus, nihil omnino, praeter eorum qui ad huius se viri imitationem componere volunt, utilitatem, propositum habemus. Itaque in ipso statim prooemii exordio hac utens propositione, Bellum scilicet Peloponnesiacum, de quo scripturus erat, omnium, quae antea gesta essent, fuisse maximum, haec ad verbum scribit: Ac bella quidem ante gesta, atque his vetustiora, plane in apertum produci, temporis longinquitas vetuit. Sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, haec a vetustissima origine repetens, magnas fuisse illorum res, neque in bello, neque aliis in rebus, existimo. nam in ea quae nunc Graecia appellatur, perpetuum olim incolas domicilium habuisse, non videtur. nam cum a maiore aliqua multitudine coactus, suam quisque patriam facile relinqueret, persaepe migrationes fiebant: quippe cum nulla adhuc inter eos negotiatio esset, neque ullum citra formidinem vel terra vel mari commercium haberent; sed eo usque suis rebus uterentur, quatenus ad vitam exiliter traducendam satis esse existimarent; pecuniae copiam non habentes, neque terram serentes.

DESUNT NON PAUCA.

δεδουλωμένοι ὡς ἐπὶ Λακεδαιμονίους, καταφρονήσαντες καὶ ἐμβοήσαντες ἁθρόοι ὥρμησαν ἐπ’ αὐτοὺς.

Hoc est: abiecto servilique animo, ut qui contra Lacedaemonios proficiscerentur. eos igitur contemnentes, sublato clamore, confertim impetum in eos fecere. Multo autem haec comprehensio erat utilior futura, si ipse, non hoc,
Vade retro

Vade porro


Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.