Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 253 -- Quod ante quam faciamus, non ab re fortasse fuerit, si hoc de
genere non nulla prius attingamus; quotque in partes ipsa distribuatur dictio,
quasque in se habeat virtutes, indicemus; tum qualis illa fuerit quam a vetustioribus
usurpatam assumpsit Thucydides, qualesque ille partes aut in melius, aut in deterius
commutarit; nihil occultantes ostendamus. Primum illud perspicuum est, omnem
dictionem in duas distribui partes; in verborum delectum, per quae ipsae res
explicantur; atque in partium maiorum vel minorum compositionem. Iam horum
unumquodque rursus in alias particulas dispertitur. Delectus enim particularum (ut
ita dicam) elementarium, hoc est, nominalium, verbalium, et coniunctivarum, duabus
est in rebus occupatus: aut in propria elocutione, aut in figurata. compositio vero
tribus in rebus cernitur, incisis, membris, circuitibus. atque huic quidem utrique
parti, hoc est, tam simplicibus insectilibusque, quam ex his compositis nominibus,
insunt figurae quaedam, quae schemata vocantur. Observandum est etiam, earum quae
virtutes appellantur, alias esse necessarias, quas quidem in omnibus adhiberi
sermonibus oporteat; alias vero esse adiectitias, quae tum primum vires assumunt, cum
primae illae subsistunt. de quibus uberius antea disseruimus: ut nihil sit necesse
nunc de illis denuo orationem instituere. Neque vero quibus ex praeceptis aut rebus
harum virtutum quaelibet enascatur, cum multae illae sint, meminisse oportet: cum
haec iam a nobis omnia sint quam diligentissime pertractata. Quo vero dicendi genere
sint usi qui ante Thucydidem historias scripsere, quasque ex his leviter attigerint
partes, ab initio, ut eram pollicitus, rem repetens, summatim percurram. sic enim
proprium huius viri characterem pernoscere cuiuis licebit. Ac veteres quidem illi,
qui multo antea fuerunt, quique non nisi ex ipsis sunt nominibus noti, quam sint
dicendi rationem secuti, non satis queo coniicere, simplex ne illa fuerit et
inornata, ac nihil supervacaneum, nihil non utile, non necessarium habuerit, aut
contra magnifica fuerit, et referta dignitatis et opificii rhetorici, varioque
ornamentorum fuco depicta. maximae enim partis scripta ad nostra tempora non
pervenerunt; aut si qua ad hanc diem servata sunt, non omnes esse illorum quibus
tribuuntur, existimant: ut sunt illa quae Cadmo Milesio, quaeque Aristaeo Proconnesio
et eiusmodi aliis adscribuntur. Scriptores autem qui ante Peloponnesiacum bellum
fuerunt, atque ad Thucydidis usque aetatem pervenerunt, omnes propemodum idem
consilium secuti sunt. quos quidem aut Ionica lingua, ut quae illis temporibus maxime
omnium floreret, aut Attica illa vetus, non admodum ei dissimilis, oblectavit. Hi
sane omnes, ut est ante dictum, sermonis proprietatem magis, quam dicendi tropos
adamaverunt; tropos vero velut condimenta orationi insperserunt: verborum autem
compositionem omnes eandem fere affectarunt, simplicem, minimeque affectatam. Neque
vero in sententiis figura aliqua exornandis tantum diligentiae posuerunt, ut supra
communem vulgoque tritam, atque ab omnibus usurpatam dicendi rationem efferrent.
Itaque eas virtutes quas necessarias vocavimus, illorum omnium habet dictio. est enim
et pura, et perspicua, et brevis, satis proprium cuiusque dialecti characterem
servans. eas autem dicendi virtutes quas adiectitias nominavimus, quibus omnis
oratoria vis maxime fit perspicua, neque omnes, neque summas adhibuerunt, sed paucas,
ac modice: sublimitatem videlicet, elegantiam, gravitatem, magnificentiam: neque
τόνον item, neque βάρος; quae nos nervorum contentionem,
Dudic, AndrijaDionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560]: De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete, Verborum 18906, ed. Petra Sostaric [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [dudic-a-thucydid.xml].
|