Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
praescripsit modum et tempus ad diiudicanda ea: ut si quis esset vocandus in ius, intra quinque dies negocium eius in iudicio expediretur. Cumque etiam frumentarios, commeatusque curatores et eorum ministros magnifaceret, legibus ordinavit, ut ne agricolae et praefecti civitatis quęstum facientes, minuerent cellas et horrea, id est, fructus agriculturae. [ERROR: no reftable :]Fertilitas terrae Iudaicae In haec autem ideo digressi sumus, quia Eleazarus ea nobis accurate demonstravit. Est ergo ibi magnum studium agriculturae: et ideo regio eorum consita est arboribus olivarum, et ferax est omnis generis frumenti et leguminum: ad haec, vineis et mellificio abundat. palmae vero, et aliae frugiferae arbores sunt innumerabiles apud ipsos: item iumenta et pecora omnis generis multa, et pascua uberrima. Itaque praeclare hoc perspicientes, ista loca multitudine hominum egere, ad hoc et civitatis constitutionem et pagorum numerum accommodarunt. Praeterea immensa copia aromatum, lapidum preciosorum et auri, importatur eo per Arabes. Nam regio et ad cultum et ad negociationem
Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.