Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
omnia splendore eorum illustrarentur, et quod in contemplatione magna inesset iucunditas, et ea condita varia quadam vi apparitionis et speciei ipsorum, dum contemplantes quidem decus aureorum craterarum sentirent perpetuam quandam voluptatem, cum admiratione animi assidue se ab una ad aliam artificii solertiam conferentis. Respicientibus ad argenteos, undique in oculos incurreret splendor, qui multo etiam magis caperet animos, et eos ita distineret, ut potuisses diffluere: ex quo sane varietas et solertia artificii eorum non potest enarrari. [ERROR: no reftable :]Phialae aureae Porro phialas aureas ita torno expolierant, ut in medio haberent coronas vitis, circa labia hederae et myrti: quibus etiam coronam oleae illustrem et lapidibus valde preciosis exornatam interserverant, et reliqua similiter varietate sculpturÄ™ speciosa reddiderant, dum singulari industria studerent omnia absolvere ad excellentiam gloriae Regis. Nam prorsus neque in aerario regio, neque ullo alio extabant tanti sumptus et tam artificiosa opera. Rex enim, ut erat
Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.