Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 10 -- aequum est captos fuisse: sed ex militari impetu et regionem vastatam, et Iudaeorum
in Aegyptum traductionem factam. Nam quod commodi contigit ex auxilio militum regionis,
hoc satis magnum fuit: quia vero homines etiam ipsi sunt captivi abducti, hoc est omnino
iniquum. cum ergo constitutum habeamus reddere omnibus hominibus ius suum, et multo
magis illis qui sine ratione sunt sub imperio alieno: cumque ubique et in omni negocio
eligamus quod rectum sit ratione et iusticiae et pietatis: ideo mandavimus, ut quotquot
cuique Iudaeorum corpora sint obnoxia servituti, aut quocunque alio modo in regno
detineantur nostro, qui habeant illa apud se, illi pro precio a nobis deputato ea
dimittant libera: neque quisquam hic callide aliquam fraudem usurpet, sed intra triduum
post hoc edictum publicatum omnes profiteantur numerum suorum apud praefectos huic
negocio, et simul statim exhibeant corpora ipsa. Nam ut haec ita fierent, in nostra
considerata deliberatione invenimus et nobis et negocio ipsi conducere. Qui autem volet

|