Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- XIX --

transferens, ac ea Aristeae narrationi adiiciens, in quae hominibus eruditis ac ingeniosis diligentius nonnunquam inquirendum videtur. Nam cum sacri libri duplicis sunt generis εὐδιάθετοι καὶ ἀπόκρυφοι, non modo prioris, sed et posterioris generis ab Eleazaro missos atque traductos fuisse refert: cum Aristeas, et post eum Iosephus loco praeallegato, tantum legis translatae meminerint. Verum ut quid de eo sentiendum, ex eruditissima Ioachimi explicatione Chronologiae Nicephoreae, diligens lector perspicere, simulque de interpretationibus sacrorum librorum ea quae a liberali cognitione, et ab hoc argumento minime sunt aliena, cognoscere poterit: ita alterius praeter Epiphanium, et a Iustiniano Imperatore Novella 146. cum singulari admiratione relati, et ab Aristea praetermissi, non possum non quasi in transcursu mentionem iniicere: nimirum, praeter caetera occulta in hac interpretatione et hoc accidisse, ut cum semper bini interpretes seorsim conclusi, et singulis paribus legis translatio tradita esset, in interpretatione ita consenserint, ut collatione conversionis facta, ubi dictio ab uno parium apposita esset, ea a caeteris quoque omnibus addita: vicissim, ubi quid detractum, id aequaliter ab omnibus demptum deprehenderetur. Tanta Dei, Interpretum corda dirigentis, et ad consensionem mentes inflectentis,
Vade retro

Vade porro


Grbic Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559]: Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica, Verborum 3353, ed. Nino Zubovic [genus: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [grbic-m-aristea.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.