Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 1499, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-12-27.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 293 --

expetant, nam nemo aliena manu ita cibum ori admovet ut sua. Proinde mox a festo paschatis (cum divino auxilio) me in viam dabo, nam istis meis retinaculis non ita teneor, ut non libere possim parere voluntati et servire commodis dominationis vestrae reverendissimae, imo et omnium nostrum, nec ulla me deterrebunt pericula. Qui conveniret eam quotidie periclitari, me vero in tuto frui et quiescere? Si ad rem faciendam minus aptus fuerim, tamen in administranda re familiari et curandis introitibus paucis cedere vellem.

Quod autem ad expeditionem turcicam attinet, hic omnes Turcae uno ore futuram fore affirmant; tamen a quibusdam ex eis potiori loco constitutis certo intelligimus, ipsum imperatorem in delirium cecidisse, et vocasse majorem filium ad praefecturam adrianapolitanam, qui metu insidiarum venire noluit, et ob id incidisse in indignationem patris; quamobrem certo affirmatur, nunc utrumque filium esse in armis. Haec eadem retulit etiam baylus, qui nuper hac re versus est Venetias; licet tamen quotidie fiant apparatus bellici Constantinopoli in apparentiam futurae expeditionis. Hinc Malchoch beg ferme quotidie infestat miseram Croatiam, unde nuper defecerunt ad ipsum ad 70 domus colonorum, ut quiete vivere possint, cum nemo pro eorum defensione advigilet. Tamen cum haec scriberem, advenerunt nova, bonam manum Turcorum profligatam esse in Ungaria circa Hathwan, ita ut ter mille desiderati sint. Certe ipsi Turcae retulerunt solummodo dazdaros 70 cecidisse eo praelio, filio autem cujusdam Murathi manum esse totaliter abscissam; quae res fuit nobis auditu jucundissima, futura jucundior si ita est.
Vade retro

Vade porro


Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558, Sibenik]: Antonio fratri epistula, versio electronica, verborum 1499, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrancic-m-epist-1558-12-27.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.