Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544]: Dialogus philosophandumne sit, versio electronica., Verborum 8149, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-philos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- Aiii --

PHILOSOPHANDVMNE SIT.

FORTE CONTINEBAM ME DOMI aduersa valetudine, ac mox a prandio sumpseram in manus nescio quid Plutarchi, vt pomeridiana lectione somnum allicerem, quum quidam amicus de more cubiculum ingressus mihi assedit.

Ego vero experrectus, ac leniter arridens, vnde inquam? quid boni portas?

ille autem haerebat in me defixis oculis cogitabundus. Tum inquit. Etsi non libenter a te dissentio: quem cognoui sermonibus multorum, integre in aulis principum fuisse versatum, nec tibi defuisse iudicium atque virtutem, sed fortunam, quae fere probis omnibus aduersatur, aethernis suscaeptis contentionibus aduersus probitatem: tamen mihi concaedi postulo, si nunc magnis quibusdam rationibus vna in re sentire tecum prohibear, nec propterea velim credas immutatam esse meam erga te voluntatem, aut quicquam tibi de meo iudicio decidisse.

Non sum inquam adeo ambitiosus, vt offendar, si quisquam praesertim vir optimus atque amicissimus, in quo albo te collocaui, diuersus eat a mea sententia: fieri enim potest, vt integra amicitia, nonnunquam inter se amici dissentiant. Quippe veram amicitiam, quae manauit ex fontibus honesti, egitque radices in officiis firmissimas, nullae nec opinionum varietates, nec mutationes rerum, aut temporum, non dicam dissoluere,
Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544]: Dialogus philosophandumne sit, versio electronica., Verborum 8149, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-philos.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.