Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Stafilic, IvanIoannes Staphileus (1472-1528) [1528, Roma]: Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens, 4294 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [stafilic-i-oratio-roma.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
crudelitatem in urbe principe totius Italiae, imo totius orbis exercuit, non exempla ueterum Germanorum, non dignitas urbis, non ingentia beneficia collata in omnes gentes, flexerunt eos ad misericordiam. Quis non doleat adeo deformatam esse eam urbem, quae olim [ERROR: no reftable perseus:]rerum, ut inquit Vergilius, pulcherrima. [ERROR: no reftable :]Roma princeps Imperii sacri. Princeps Imperii omnium gentium fuit, quae una exempla plura uirtutum protulit, quam omnes ubique aliae ciuitates: quae nobis leges, quae literas, quae religiones, quae humanitatem, quae omnes honestas disciplinas, quae denique omnem bene uiuendi rationem tradidit, ut hanc urbem semper tanquam communem patriam omnium gentium homines coluerint. Non ne tot urbis meritis, etiamsi quid peccasset Pontifex, condonari debuit? Nunc Pontificis peccatum furiosus exercitus parricidio uindicat, dum sceleratas manus ei urbi iniicit quae nobis omnibus pro patria esse debuit. Longe enim plura beneficia ab ea unusquisque nostrum accepit, quam ab eo loco, |
Vade retro
|
Stafilic, IvanIoannes Staphileus (1472-1528) [1528, Roma]: Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens, 4294 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [stafilic-i-oratio-roma.xml].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.