Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

tandem abiectis uoluptatum illecebris ad bonam frugem reuerti quam uoluptates nunquam nouisse; quod alterum fortissimi animi est, alterum inexperientię: nam incognita non amantur nisi quadam opinione: blanditię uero quibus assueueris efficacissimę sunt ad sensus permouendos et facile cedentes intra sua sępta pertrahendos: quos rursum, postquam desciuerint, cogere sub imperium rationis cum in primis magnę difficultatis, tum omnium pulcherrimum atque laudatissimum est. Te uero, Caesar, quis ignorauit Bithinicum fornicem olim assectatum in prętexta, dehinc prętaxatorum et matrum familias assectatorem impudicę gurgitem atque uoraginem impudicitię? cui tuę falacissimę libidines per omnes gradus aetatis augescentes ac stupris nobilibus insignes non poenę incredibiles uidentur? quę nisi cum uita (ne Papia quidem lege perditae lasciuię fibulam imponente) non abierunt. Testatur hęc tua caluities et uulgatissimum Thyestis nomen inustaque scomatis perpetua infamię stygmata identidem a milite currum prosequente iactatis. Igitur audebis obiiere mihi tua flagitia, quę non excusantur aetatis imprudentia? maturum iudicio sibi tenacissimis nexibus obstrinxerant. Reor optimum unicuique esse, priusquam alteri alumniam Theonino dente intendat, sua facta circumspicere, atque (ut prouerbio dicitur)
Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.