Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

pugnant inter se: perpetuus dictator, quum nihil minus cogitares, renunciatus es: quod omnes ordines et magistratus ratum habuerunt, et ipse (licet dissimularis) approbasti. deinde contendis cędendum fuisse de iure alieno, quasi uero iniuste possideres ea quae partim efflagitare tui labores uidebantur, partim consensus omnium in te collocauerat propter liberatam, ut affirmas, a seruitute ciuitatem atque in sua pristina libertate conseruatam: quibus de causis duo clarissimi uiri, Codrus in Gręcia, Cyrus in Perside, regno potiti sunt. Haec usque adeo intricata sunt, ut ad Sphyngem Thebanum autorem referri queant, adeo quidem obscura ut puteo (quemadmodum aiunt) constrictus incedere per tenebras Heracliti uideare.

SyL.

At ego facile tibi ostendam orationem meam nulla in parte a se ipsa dissidere neque ullis ita nubibus uelatam quominus prima facie intelligi possit. Quum populus Romanus summam in grauissimis periculis mihi potestatem mandasset, uoluit succurri periclitanti reipublicę: cuius incolumitatem una cum uita ciuium atque fortunis defenderem; non autem, ubi aliorum Tyrannidem euertissem, ipse confestim principatum arriperem: urbs
Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.