Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

Aethiopumque criptas lari patrio non anteferret? profecto non expectaremur donec sponte profugi solum uerteremus, nec diuersis temporibus eiiceremur singuli, sed eodem momento uniuersi, ut Arpinatibus libera urbs remaneret uel potius in Arpinate municipium Romę nomen migraret. Haec ipse nefaria consilia paucorum auxilio, mea tamen imprimis uirtute fregi, oppressi, extinxi.

Caesar.

Sylla, quam proxime accędis ad eos qui cribro uaticinantur.

SyL.

Non sunt hae uanę coniecturę, Caesar, neque sine ueteribus exemplis: te quoque in Graecorum libris, quum Rhodum ad Molonem nauigasses, lectitasse puto plaerumque nobilitatem uel inuidia uel auaritia plębis ciuitatibus eiectam, fere obseruatum est eos maxime qui susceperunt inquilinos aduenas, grauiter seditionibus iactariue Sybaritę receptis Achęis atque Trezeniis, Thurii quoque iisdem Sybarinis: sic Actisseos, Zancleos, Bysantios, Apolloniatos, Syracusanos, Amphipolitas hospites aduenae seditionibus uexarunt, alios etiam patria domo eiecerunt. Nuper uero a nostris militibus Messanę facinus secutis optimates oppido Rhegio, non tamen ultionis expertes, fuerunt expulsi: frustra creditur salus leuitati uulgi etiam in tranquillo,
Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.