Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 423 --

quia Samaritanus es tu* et demonium habes? Indignari solent iniqui, cum sua sibi uitia obiici et exprobrari audiunt. Samaritanus es, inquiunt, hoc est Iudaicę legis semiplenus sectator. Tales enim tunc Samaritani habebantur. Et demonium habes. Ipse autem demonum hominumque dominus mansuetudinis et tollerantię nobis exemplum insinuans, non maledicta pro maledictis refert, sed tantum se demonium nequaquam habere ait. Contrarius enim erat demoniis, qui ea de obsessis hominibus eiicere solebat. Samaritani uero nomen silentio pręteriit. Samaritanus quippe custos interpretatur. Ipse autem custos noster est et in periculis uitę defensor et inuocantibus se saluator.

Idem cum dixisset: Amen, amen dico uobis, siquis sermonem meum seruauerit, mortem non uidebit in ęternum, responderunt: Nunc cognouimus, quia demonium habes. Abraham mortuus est et prophetę, et tu dicis: Siquis sermonem meum seruauerit, non gustabit mortem in ęternum. Nunquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Semper inuidus inuenire conatur, ut eius, quem odit, uel recte dicta peruertat uel facta laudabilia malignis rumoribus infamet. Christum igitur Dominum, cum uera doceret, demonium habere dixerunt, cum miracula operaretur, in principe demonum ea ipsum operarari contendebant. Sed, qui erat Dei sapientia et Dei uirtus, non inuocatione, non ope demonum indigebat, cum eisdem imperaret et illi iussis eius non parere non possent. Hic igitur, qui tantę potentię erat, poterat impios detractores repente perdere, sed nostrę infirmitati maluit consulere, ut discamus pati potius iniuriam quam referre.

Pręterea, cum multa uera salutiferaque admonuisset, dissensio — ut Ioannes ait — facta est inter Iudeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Demonium habet et insanit. Quid eum auditis? Alii dicebant: Hęc uerba non sunt demonium habentis; nunquid demonium potest cęcorum oculos aperire? Nihil hic respondit Saluator noster, ut discamus, quoties alii pro nobis recte respondeant, *add.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.