Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 468 --

incipiens a Galilea usque huc. Quia nihil simile ueri obiicere poterant, clamoribus inualescunt, ac ueluti rabidi canes, cum mordere nequeunt, latratibus terrere solent, ita illi, dum grauius crimen deferendo nihil proficiunt, ad indignationem concitantur et ad infirma magis argumenta descendunt. Quid enim mali fuit docere et ad doctrinam, quę nihil erroris habebat, commouere? Pilatus autem audiens Galileam, interrogauit, si homo Galileus esset. Et ut cognouit, quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. Quęsiuit Pilatus, quomodo se ab innocentis damnatione liberaret nihilque de obiecto crimine scrutari uoluit, sed tantum, si homo Galileus esset, interrogat. Pręerat autem Galileę rex Herodes. Illi itaque cessit* iudicium in hominem Galileum, ne ipse instantia** principum iniquorum damnare eum cogeretur, in quo nihil damnatione dignum poterat reperire.

Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde. Erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo quod audierat*** multa de eo et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. Omnes illi, qui adhuc dubię fidei sunt, hunc Herodem imitari mihi uidentur. Audiunt multa in ecclesia de Deo, de angelis, de hominibus sanctis, multa de Veteri, multa de Noua Lege libenti animo discunt, sed dum ambigunt, an uera sint, quę didicerint, miraculorum spectaculis firmari expetunt, ut uera esse credant, indigni beatitudine illa, de qua dictum est: Beati, qui non uiderunt, et crediderunt! Non meruit Herodes signum uidere, quia noluit credere. Et isti, quia non uident, cupidinibus potius obsequuntur et diuina contemnunt. Interrogabat Iesum Herodes multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. Non enim discendi causa, sed tentandi experiundique id agebat. Stabant — inquit — principes sacerdotum et scribę constanter accusantes eum. Coram Anna, coram Caipha, coram *corr. ex cęssit **corr. ex instantiam ***corr. ex audiret
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.