Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 453 --

exili. Triginta argentei tibi chariores fuerunt quam uita illius, cuius erga te benignitatem nullo referendę gratię precio, nullo auri argentique pondere poteras compensare. Si cuncta, quę in mundo sunt, reddidisses, plus iam acceperas et multo plus mox accepturus eras. Vendito autem ob pecunię auaritiam Domino, et accepta amisisti et a spe promissi futuri boni decidisti.

Osculante ergo Iuda Dominum illi statim manus inferunt in eum, captum uinculis constringunt, uincto illudunt, conuitiantur et furore conciti ne manibus quidem temperant. Petrus uero in tanta Domini sui iniuria nequaquam cunctandum ratus educto gladio Malchum, pontificis seruum, ferit dexteramque ei amputat auriculam. Et qui pro se fortasse non repugnaret, pro eo, quem se chariorem habebat, certare non timuit. Sed furentis impatientiam arguens repressit Dominus et iam in alios quoque irruere parantem inhibuit. Conuerte — inquit — gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Vel sicut Ioannes ait: Calicem, quem dat mihi Pater, non uis, ut bibam illum? Quibus uerbis aperte monstrauit sponte se pati uelle, quod impii per uim inferre decreuerant. Igitur ne iniuriam quidem sustinens a benignitatis suę officio abstinuit. Adductoque ad se Malcho abscissam auriculam tactu restituit ac sanauit.

Deinde ad sacrilegos conuersus: Tanquam ad latronem existis — inquit — cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud uos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Hoc autem — inquit — totum factum est, ut adimplerentur scripturę prophetarum. Lucas addit: Sed hęc est hora uestra et potestas tenebrarum. Hęc utique hora uestra est, qua comprehendi et pati uolui, hac ipsa uos in me infenso animo sęuituri estis. Et hęc est potestas tenebrarum spirituumque reproborum, qui uos ita obtenebrarunt, ut lucem, quę ad illuminandum omnem hominem uenit, uidere non potestis. Et quoniam, qui credunt in lucem, filii lucis sunt, uos non credentes filii estis tenebrarum.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.