Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 647 --

s pectantibus incredibilia et aliis factu impossibilia facere consuesset. Cumque conturbati — sicut Lucas ait — et conterriti existimarent se spiritum uidere, dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda uestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. Et cum hęc dixisset, ostendit eis manus et pedes; Ioannes addit et latus.

Modis omnibus nititur Dominus probare suam resurrectionem seque et Deum et hominem demonstrare; Deum, quia, quod illi intra se cogitabant, nouerat, et quia foribus clausis in domum penetrauerat, quod quidem fieri nisi diuina uirtute non potuit; hominem, quia corpus uisibile et palpabile se habere ostendit, et uulnerum, quę in cruce passus fuerat, cicatrices monstrauit. Ac non sum — inquit — spiritus; homo sum carne et ossibus constans. In his reuersa anima mortuum corpus uiuificauit, uiuificatum diuinitas nunquam ab eo discedens glorificauit, ne deinceps pati uel mori posset. Gauisi sunt ergo discipuli — ut Ioannes ait — uiso Domino. Veruntamen adhuc quibusdam — sicut scribit Lucas — non credentibus et mirantibus prę gaudio dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur? Quasi diceret: Non creditis uisui, non creditis tactui, et me spiritum putatis. Spiritus cibo non utitur. Saltem cum manducantem uideatis, me uerum corpus habere credite.

At illi — inquit — obtulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis. Hic tam simplex cibus frugalitatem testatur apostolorum. Pauperis mensę epulas apponunt, et eas quidem perexiguas: partem piscis et fauum mellis. His enim contenti non, quod gulę blandiretur, quęrebant, sed tantum quod necessarium erat ad uitę [ERROR: no reftable :] In uitium gulę sustentationem.

Non opiparos poscebant apparatus, non eis negocium erat cum cupedinariis, non glandia, non abdomina curabant, non tuceta ambrosium saporem redolentia, non Chia, non Phalerna uina aut his exquisitiora appetebant, sed eo duntaxat poculo, quod sitim sedaret, utebantur.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.