Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 426 --

solem stare coegit, et Helia, qui ignem e cęlo euocauit aduersus quinquagenarios regis Achab, et rege Iuda Ezechia, cui datum est signum uitę longioris reuersio solis ad decimam usque umbrę lineam horologii Achaz. Sed nemo istorum se Christum esse professus est, et talia miracula non sibi, sed Deo tribuebant. Iesus uero palam se Filium Dei esse dixit, missum ad oues Israhel, quę perierunt, et Filium hominis, pro hominibus homo factus. Alia itaque faciebat Deum orando, ut se hominem indicaret, et alia iubendo, ut se Deum probaret. Sed isti increduli non meruerunt uidere, quod petierant, quia fraudulenter petebant, non ut credant, sed ut cauillentur. Omitto, quod iidem isti tentando et non pura animi intentione interrogarint: si liceat uxorem dimittere, et cum in templo ueluti magister uersaretur: in qua potestate id faceret, et: an liceret censum dari cęsari. His igitur prętermissis reliqua consyderemus.

Iesus oblato sibi paralytico: Confide, fili — inquit — remittuntur tibi peccata tua. Quidam uero de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat, atque, ut Marcus et Lucas testantur: Quis — inquiunt — potest dimittere peccata nisi solus Deus? Ipse autem, quem nihil omnino latere poterat, ut in hoc quoque se Deum probaret: Quid ista cogitatis — inquit — in cordibus uestris? Perinde ac si diceret: Si nemo potest dimittere peccata nisi solus Deus, et ego ea dimitto, cur me purum hominem esse creditis, et non etiam Deum? Si secreta cordium soli Deo patent, cur me cogitationes uestras reuelantem non agnoscitis? Denique ait: Vt autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tibi dico, paralytice, surge, tolle grabatum tuum et uade in domum tuam! Verba sequutus est euentus, ut constet, qui tam grauem hominis ualitudinem solo uerbo statim sanare potuerit, eum posse et peccata condonare. Visa igitur paralytici sanitate erubuerunt de illo ultra contendere.

Sed quoniam inquietum malum est inuidia, quiddam aliud inuenerunt, quod exprobrarent.

Dominus enim a Mattheo conuiuio exceptus una cum publicanis recubuerat. At illi ad discipulos conuersi: Quare
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1519]: De humilitate, versio electronica, Verborum 81625, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-humil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.