Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
-- 36 --
Allicere aethereas? Hominum, rerumque Creator!
Prô quae tanta valet stimulos lenire ferinos
Industris ratio? mites in pectore motus
Quis calor elicuit, vel quae prudentia belvis
Indidit? ut Regem, quem non voluêre tot urbes,
Regna recusârunt, populi repulêre, bonique,
Quêis sacras aedes, Delubra, Arasque tueri
Tradita cura fuit, jam segnis Asellus, et impos
Cum Bove torpenti curvatis Numen adoret
In Cunis genibus? Sic Diva potentia ludit!
Interea Joseph membris languore solutis,
Excitusque sono pueri plorantis, opaci
Desidiem Morphoei gemino de lumine tersit:
Jamque videt, prô quale decus, quae spicula flammae
Coelitus emissae! quae carmina, jubila, plausus!
Hîc alios soles, hîc altera sydera cernit;
Infantem spectat Superi vi Pneumatis ortum,
Uxoremque stupet solitò plus ore nitentem,
Aspectuque magis, plus jaspide, plusve smaragdo
Splendentem; non ora tamen, vel lumina circum
Torquentem; in Divo prô quanta modestia vultu!
Talibus at stupidam visis, et voce Deorum,
Sublimemque solo laeta cingente caterva
570 San. 2,396 vestra fides
571 San. 2,397 Quis tibi tunc animus
572 San. 2,397 quae sancto in corde
voluptas
573 San. 2,398 tuis famulantia cunis
575 San. 2,400 genua inclinare
578 San. 2,402f. quae tanta rudes
prudentia sensus / leniit? 580 San.
2,404 excivit calor
581 San. 2,405 ut quem non reges, non accepere tot urbes
582 San. 2,406 non populi
583f. San. 2,406f. quibus una aras et sacra tueri / cura fuit
584 San. 2,407 iam segnis asellus
585 San. 2,407 iam bos torpens
588 San. 2,410 excitus somnum
expulerat 590 San. 2,411 iamque
infantem videt
595 San. 2,412 maiorem aspectu maiori
599 San. 2,414 superum cingente
caterva
585f. Amm. Marc. 17,10,3 genibus
curvatis
587 Ov. met. 11,612 membris languore
solutis
588 Petron. 71,11 puerum plorantem
590 Mart. 11,53,3 quale decus
formae
Coelicolûm; qualis Titanius Ales ab Indo
In nostrum si fortè migrat nitidissimus orbem,
Par astris vitâ, vincens quoque sydera pennâ;
Lumina cui radiant, depictaque flammeus ora
Cingit honos, rutilum cervice intermicat aurum,
Frontem crista tegit, pingunt maculosa rubentes
Terga, pedesque notae; volucres comitantur euntem
Innumerae: stupet ipsa cohors, argutaque mille
Foedera concentum variat; passimque loquaces
Conspirant aurae in numerum, nec dulce remittit
Dissidium vocale phalanx: Miratur amoenum,
Insolitumque jubar Joseph, miratur et illos
Agminis aetherei cantus; tum sensibus expers,
His et deliciis victus, perplexus, et impar
Ferret ut augustam populi Coelestis in Antrum,
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
|