Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
-- 18 --
Tartareásque Domos, spelaeáque flammea Numen
Omnipotens referet; facies quòd et illius alma
Dissipet Eumenides, ultricia monstra, sorores,
Quae conversa retrò, viperis post terga retortis,
Mephiti infames sylvae Phlegetontis adustae
Excipient, fumóque graves, flammasque vomentes
In sibi congenitos, pede praecipitante, caminos
Denuo labentur, devexo pondere, pestes
Cocyti omnigenae, furibundáque spectra ferarum:
Contremet ingentum quoque turba supera Gigantum,
Gorgones, atque truci pecudes Ixione natae,
Et Scyllae, et Sphinges, gravidae flammísque Chimerae,
Perdomitaeque frement Harpyae, Cerberus, Hydrae;
Ipsemet umbrarum Rector, cui pondere cervix,
Et tremefacta cadent, succiso poplite, membra,
Pluto, catenarum fractus stridore, sub orcum
Probrosè vinctus rapietur: murmure rauco
Quem flebit Lethe, stygiique fluenta barathri,
Aggere disiecto; Nos verò tempora lauro
Cincti phoebaea, tollemus ad aethera palmas,
Vexilla, et voces in honori signa triumphi:
O praestans Heros, ò atrocis Victor Averni,
481 San. 1,380f. excita sepulcris /
emittet simulacra 483 San. 1,382f. Non omnibus haec data rerum / conditio 483 San. 1,383 paucis remeare ad lumina vitae
484 San. 1,384 tempus erit 489f. San. 1,390 Eumenidum facies
491 San. 1,390 iactis in terga
colubris 492 San. 1,391 in limo Phlegetontis adustum
495 San. 1,393 variae pestes
498 San. 1,395 Gorgones atrae 499 San. 1,396 Scyllaeque Sphingesque ardentisque ora Chimaerae
500 San. 1,397 atque Hydrae atque
canes et terribiles Harpyiae
504 San. 1,399 tristi quem murmure
circum 506 San. 1,401 At nos,
virginea praecincti tempora lauru
507 San. 1,403 tollemus
509 San. 1,404 victor, io
480 Lucr. 5,375 vasto respectat hiatu
482 Sen. Herc. fur. 1145f. ite ad stygios, umbrae, portus / ite innocuae
483 Lucr. 3,1042 decurso lumine vitae
484 Ov. trist. 5,12,1 oblectem studio lacrimabile tempus
488 Ov. fast. 3,620 Tartareas ausus
adire domos
493 Lucan. 9,920 fumoque gravem
serpentibus urunt 495 Verg. georg. 3,524 fluit devexo pondere cervix 500 Sen. Oed.
869 rector umbrarum
501 Stat. silv. 4,4,98 vincetur pondere
cervix
502 Verg. Aen. 9,762 succiso poplite
Gygen 503 Verg. georg. 1,109 raucum
per levia murmur
506f. Ov. trist. 4,2,51 tempora Phoebea
lauro cingetur
507 Ov. fast. 4,315 tollit in aethera palmas
508 Stat. Ach. 1,778 signa
triumphi
Qui pice torrentes, altáque voragine ripas,
Taenariosque domas Proceres, et luce carentes
Tisiphonum thalamos, ac mille nefanda malorum
Agmina spirituum, jam Coelum scande triumphans!
Auditor! altus equis, et curru vectus ovanti
Rex Magnus molli regit hos ad sydera freno;
Non sunt Quadriuges animali semine nati,
Armatíque suetis non unguibus horrent,
His neque dant herbas terrestria pascua; primus
Est Albens Taurus, pinguis dux fidus ovilis,
Sponte suo qui colla jugo submittit eburno;
Ejus inest fronti minio depicta, niténsque
Stella; levat gradiens auro fulgentia sursum
Cornua; cui flavis horrent palearia setis,
Et pedibus pictae radiant, nova sydera, gemmae:
Torva Bovis facies equidem terrere videtur,
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
|