Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
-- 15 --
Tu verò, malesana cohors, legúmque, Deûmque
Effera contemptrix, quid bella, quid exeris arma?
Quid sibi tot gladii, quid lucida tela, quid hastae,
Nocte quid illuni galeae, clypeíque minaces,
Et cum tot facibus crepitans quid denotat ignis?
Vos unum contra caput haec tam dira vibratis
Spicula? quae rabies, odiúmque immane, furorque
Effraenes agitant animos? Jam turba latronum
Montis Oliveti juga sacra, nemúsque propinquum
Circumdat; quorsum me visio transtulit? eheu!
Jam ligat innocuo fera gens à tergore dextras,
Vique trahit, retrahítque Virum, qui mille beavit
Prodigiis terras, benefactis, legibus almis,
Naturaeque stylum superantibus omnia signis
Complevit; quem nosse Deum, verúmque fateri
Prae cunctis Regem, vitaeque, viaeque fidelem
360 San. 1,294 perculsi corda dolore
361 San. 1,295 quarto sed Lucifer
ortu
362 San. 1,296 purpureos ... vultus
364 San. 1,298 o quas 368 San. 1,300 natum ante aras patris
371 San. 1,302 ipso admirante
senatu
372f. San. 1,303f. sagacis / pectoris
indicium nataeque ad grandia mentis
374f. San. 1,305 Tu vero quid in arma ruis 374 San. 1,316 regemque deumque
376 San. 1,308 radiantes ignibus hastas
377 San. 1,307f. sub nocte cohortes /
obscura 377 San. 1,306 quid galeas
379 San. 1,309 tot ne unum telis
petitur caput
380 San. 1,309 heu furor
381f. San. 1,311 Iamque oleas montemque sacrum
389 San. 1,317 ducem vitae
361f. Ov. met. 2,112-114 patefecit ab
ortu / purpureas Aurora fores et plena rosarum / atria
367 Baeb. Ital. 1046 tristisque ex more
suorum
372 Sen. Herc. Oet. 1857 agedum senile
pectus
376 Lucr. 1,147 neque lucida tela
diei 377 Sil. Ital. 15,616 illunem
nacti per rura tacentia noctem
382 Sen. Ag. 721 sacra Parnasi iuga
384 Ov. trist. 3,10,5 Sauromatae cingunt, fera gens
Tempus in omne Ducem, fontemque salutis
Non renuit quondam, populus dum festa peregit,
Praecipuumque illi cultum tulit, atque triumphos;
Vah immite nefas! tot facta stupenda rependunt
Suppliciis, nece funesta, virgisque, flagrisque,
Quêis Tigridum ritu lacerant sacra membra furúntque
In caput, imposita spinas acuente coronâ,
Et quò poenarum sit acerbior, atque dolorum
Vis, et barbaries, genus hoc Diadematis Orcus
Fabricat haebraeis: En ut furialis atroces
Lictor arundinibus geminat quatientibus ictus,
Ore dein stygio, dirísque, probrisque lacessit;
Parte alia truncos video radicibus imis,
Inque renascenti nutantes vertice palmas
Funditus evelli: proh detestabile flendae
Mortis opus! vitam qui protulit hocne probroso
Occidat in Ligno? lux, splendor, et Anchora mundi?
Vah miserae nocuum genti, ac damnabile crimen,
Cùm Crucis infando pendens de stipite, plagis
Saucia protendet, dolor heu! sua brachia, Summo
Intentus Patri! frontem, faciemque verendam
Sanguine conspersas, et imagine mortis opacas,
Pruner, Giuseppe; 1697-1774 (1697-1774) [1744], De partu virginis, versio electronica (), libri tres: 586 + 682 + 683 versus, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [pruner-g-partu].
|