Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 715 --

potatur. tam dire consumptus hostiam se Deo Patri pro omnibus obtulit. Quis sum ego, ut indigner | et iniquo animo feram, siqua mihi calamitas incidat, siquod incommodum patiar, siqua me inuidorum infestet persecutio? cum presertim nihil mali mihi inferri possit, quod peccata mea non merentur. Non ergo grauate perpetiar, quod iuste irrogatur, sed Dominum meum deprecabor, ut concedat mihi in omnibus patientiam | et in ipsa patientia scelerum meorum purgationem atque ueniam. ut qui me dignatus est facere laborum suorum participem, faciat tandem et glorię consortem. dicente Apostolo: [ERROR: no reftable :] ad cor. 2. ca. 1. Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. et iterum: [ERROR: no reftable :] ad tim. 2. ca. 2. Si inquit commortui sumus, et conuiuemus, si sustinebimus, et conregnabimus. Igitur siue persecutionis turbo totam inuaserit Ecclesiam | siue priuata lacessiti fuerimus inuidia | siue opes uis aliqua rapuerit | siue morbi sęuierint | siue charissimorum mortes frequentarint | siue aliud aliquid aduersi acciderit de omnibus gratias agere nos oportebit | et in omnibus confiteri ac dicere: Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum. Scriptum est enim: [ERROR: no reftable :] Iob. 5. Increpationem Domini ne reprobes; quia ipse uulnerat et medetur; percutit et manus eius sanabunt. [ERROR: no reftable :] act. 16 Paulus et Sylas in Macedonia uirgis cęsi, carceri traditi, in uincula coniecti | Deo laudes decantant. Et ipse Dominus noster accepto calice gratias egit, ut nobis documento esset | ad persoluendas gratias Deo, quoties aduersitate aliqua grauati fuerimus atque afflicti. per calicem enim tribulationes mundi huius intelligimus. iuxta illud: Transeat a me calix iste. Cuius igitur prouidentia cuncta contingunt, illi de cunctis gratię agantur, ut per hoc probetur | nos et patientes esse in aduersis | et in prosperis non ingratos.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.