Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 696 --

tam lente ferendum erit damnum quam suum tulit Ezechias Hierosolymarum multę sanctitatis rex. [ERROR: no reftable :] Esaię 39 Cum enim per prophetam didicisset | omnem gazam quam legatis regis Babyloniorum gloriabundus ostentauerat, ad Babylonios quoque transferendam, non est animo turbatus | nec tristitia deiectus, sed uoluntati Domini nihil refragatus: Bonus inquit sermo Domini | sit tantum pax et ueritas in diebus meis. Quid tu tandem quereris opes tibi erreptas, quas Christus Dominus apostolis suis interdixit? quas plurimi ut liberius expeditius-que Deo seruirent, sponte abiecerunt? Lętare potius oblatam tibi occasionem uitę perfectioris ineundę. dicente Domino: [ERROR: no reftable :] Mat. 19 Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes, et da pauperibus, et ueni sequere me. Lętare quod tibi impedimenta sublata sint sequendi illum, qui sequentibus se non terrenas opes largitur sed cęlestes, non fragiles sed ęternas. Crede igitur Prophetę dicenti: [ERROR: no reftable :] ps. 36 Melius est modicum iusto super diuitias peccatorum multas.

De patientia morbi | et adversitatvm. Caput XVI

Siqua pręterea corporis ęgritudine laboras | et morbo uehementer afficeris, caue ne per impatientiam Deum offendas | et grauius animo ęgrotare incipias
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.