Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 662 --

Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet suum. Alteri enim terrenis negociis dediti auaritię student. alteri nihil magis curant | quam ut fama honoribus-que emineant. ut-que id assequantur, neque homines | neque Deum offendere uerentur. Destituit enim eos ratio, ac ueluti pecora pręsentia tantum aspiciunt | et futura quę ęterna sunt non recogitant. Quod si quid etiam bene fecerint, suę uirtuti non diuinę gratię tribuunt. Contra quos clamat Esaias dicens: [ERROR: no reftable :] Esa. 10 Nunquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? quasi diceret: ista instrumenta non uendicant sibi laudes operis, quę propria opificis est, et uos de bono illo, quod non tam a uobis quam per uos gestum est, totam gloriam uobis usurpatis? Cum omne bonum desursum sit, et omne donum perfectum a Patre luminum descendat in hominibus, ut quod ille iubeat, ipsi possint perficere.

Qvod alii dignitate, alii hvmilitate lavdari appetvnt, alii deo qvoqve se avdent comparare. Caput V

Alii sane per ambitionem magni apparere uolunt | et sicut Saluator ait: [ERROR: no reftable :] Mat. 23 Amant primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et uocari ab hominibus rabbi. Qui ergo talia amat peccat. non quod non liceat homini primo loco
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.