Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 558 --

est, non dominus? [ERROR: no reftable :] Prouerb. 17 Quid denique prosunt diuitię stulto, cum sapientiam emere non possit? Multę opes nunquam aut raro admodum queunt suiquam nisi scelere constare. Nam qui iuste acquirit et moderate expendit, nec diues erit nec pauper. Qui autem ingentes quęstus faciunt | supra-que modum locupletantur, et iniqui et auari sint necesse est. Quod si tam multa ab aliquo alio sibi relicta possident, hęredes iniqui sunt. et si his male utuntur, ipsi etiam mali sunt. Ex quo colligitur | multum diuitem | bonum esse non posse. Quę igitur amentia est | illa concupiscere, quę non nisi cum uirtutum detrimento queat acquiri? [ERROR: no reftable :] Prouerb. 15 Melius est parum cum timore Domini | quam thesauri magni et insatiabiles. Hęc quidem sententia sapientissimi Salomonis est. cuius et illa ad Deum supplicatio: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 30 Nec diuitias nec paupertates dederis mihi, sed tantum uictui meo tribue necessaria. [ERROR: no reftable :] Rex Quod autem reges omnium semper opulentissimi sunt, hoc ideo fit , quia regum opes non tam suę quam populi sunt. Eorum quippe impensis plebes tute degunt, ab hostium iniuria proteguntur, in rerum uite necessariarum copia conseruantur. Quemadmodum autem communi utilitati exposita esse debet principis opulentia, ita et priuatorum diuitię adiumento sint egestati alienę. Alioquin et ipsi diuites egebunt ac miseri erunt. Quid enim illo miserius, qui inops uirtutis est? qui cum diues sit meritis caret liberalitatis, quę beatos efficiunt. et auaritię uel luxurię grauatur uitiis, quę mergunt in profundum. Talium infelicitatem dolenter ingemiscit in Euangelio Dominus dicens:
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.