Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 444 --

Esaię uaticinium | mutati sunt in uomeres | et lanceę in falces, quando angelorum uox audita est | de cęlo canentium: [ERROR: no reftable :] Luc. II Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis. Ob hoc equidem reor ipsum Christum ab Apostolo significatum, cum in fine epistolę ad Romanos dixit: Deus autem pacis sit cum omnibus uobis amen. Deus enim pacis est, qui inter Deum et hominem pacem ponere uenit, qui Iudeos et gentiles inter se dissidentes in una fide copulauit, qui noua ueteribus coniunxit et utraque fecit unum. Christus itaque et Deus pacis | et Dei pax | et pax nostra est. Ex quo satis constat | illos ab eo esse alienatos, ut non gratię sed irę filii sint, qui odio habent pacem | et fraternę discordię sunt autores. Ipsum autem salutandi morem a Domino traditum apostolos postea usurpasse scripta eorum testantur. Siquidem epistolas Pauli fere omnes sic incipere et sic desinere manifestum est. In principiis enim habent: Gratia uobis et pax a Deo Patre et a Domino nostro Iesu Christo. et similiter in fine. A pace ergo exordia sumebant, pace postrema concludebant. Nec aliter Ioannes Apocalypsim orditur | nec Petrus epistolas. usque adeo iam trita ac peruulgata erat inter Christi discipulos pacis offerendę salutatio. Quod nostris quoque
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.