Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 602 --
De vitio male ieivnantivm.
Caput XXIII
Male ieiunantes arguit Dominus dicens:
[ERROR: no reftable :]
Zacharia 7
Cum ieiunaretis et plangeretis,
nunquid ieiunium ieiunastis mihi?
Non enim Domino ieiunant,
qui exquisitis dapibus poculis-que mensam opimant |
et non corpus affligere,
sed gulÄ™ blandiri student.
Non Deo ieiunant,
qui ab escis tantum se continent,
et uitia non derelinquunt.
Non denique Deo ieiunant,
qui ieiunio se satisfacere putant,
et Dei pręcepta implere negligunt.
Quid enim prodest corpus tenuare abstinentia,
et prauas cupiditates ab animo non euellere?
si sic ieiunas,
non Christum imitaris,
sed diabolum.
qui certe neque comedit neque bibit,
et tamen nunquam a sua peruersitate resipiscit.
Sicut nec illi,
quibus lamentantibus,
quod ieiunando calamitatem nequirent auertere,
Deus respondit:
[ERROR: no reftable :]
Esaia 53
Ecce in die ieiunii uestri inuenitur uoluntas uestra,
et omnes debitores uestros repetitis.
ecce ad lites et contentiones ieiunatis,
et percutitis pugno impie.
Sicut ergo aurum luto sordidatum non splendet,
ita nec ieiunium efficax est ad Deum placandum,
si uitia non cessant.
Ob hoc sane ad Hieremiam clamat Dominus:
[ERROR: no reftable :]
Hiere. 14
Noli orare pro populo isto in bonum.
cum ieiunauerint,
non exaudiam preces eorum,
et si obtulerint
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
|