Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 543 --

fuisse-que locutum, et sicut petierat, rerum scientiam ac sapientiam contulisse. Somnio fidem fecit euentus. Nam eum sapientissimum inter reges fuisse satis constat. Danielis etiam somnia de uentis pugnantibus ac bestiis de mari ascendentibus | et aliis quę leguntur, nisi futurę ueritatis signa extitissent, ne scripta quidem in uoluminibus diuinis fuissent. Veniamus ad Euangelium. Magi ne ad Herodem reuerterentur somnio admoniti capitis periculum euaserunt. Iosephus in somniis accepto responso, cum puero Iesu et matre eius uirgine fugit in Aegyptum, ut ipsum Iesum neci subtraheret, qua Herodes ipsum solum quęritans aduersus insontem multorum infantiam erat sęuiturus. Ad hęc non pauca in sanctorum uitis relata legimus, quibus credere compellimur | per quietem sępenumero quę uera sunt reuelari. cum pręsertim ipse Dominus (ut in Numeris scriptum est) dicat: [ERROR: no reftable :] Nume. 12 Siquis fuerit inter uos propheta Domini, in uisione apparebo ei | uel per somnium loquar ad illum. Sunt tamen quędam, quę per demonum illusiones accidunt, uana atque fallacia, ueris tamen interdum mixta, ut credantur. Demonis enim calliditas quo animo falsum aliquid suadet, eodem et uerum reuelat, utique ut nimium credulos | et iam sibi libere confidentes facilius euertat | atque in foueam alicuius mortiferi erroris pręcipitet incautos. Prudentia igitur opus est ad deuitandos dolos, quos ille ueterator nobis dormientibus per ipsa somniorum phantasmata struere consueuit. Minimum itaque erit ei credendum, qui perpetuus humani generis aduersarius esse noscitur. Quicquid ille quocunque modo suggesserit, nisi uirtute diuina compulsus suggerat, non ueritatem sed laqueos esse certo scias. tunc etiam magis erit cauendum, cum se ostenderit amicum | et palpare animum blanditiis coeperit. Illa uero insomnia, quę uel ab aliqua animi passione | uel corporis morbo | uel negociorum cura | uel diurna uerborum ultro citro-que
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.