Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
VIAE SALVTARI VXORI EIVS MIT- TENDAS EX. š. XXV. SACRIFICIVM FACIVNDVM DE. XX. LLS. PER MA- GISTROS DECREVIT. 61.1. Hoc ita legendum censeo: FlauiÄ, Quinti filiÄ, Salutari, coniugi rarissimÄ, Lucius Publicius Italicus decurionatu ornatus et sibi uiuus posuit. Hic collegio fabrum municipum Rauennatium sestertia triginta milia numero uiuus dedit. Ex quorum redditu quodannis decurionibus collegii fabrum municipum Rauennatium in Äde Neptuni, quam ipse extruxit, die Neptunaliorum prÄsentibus sportulÄ denarii bini diuiderentur et decuriÄ uigesimÄ octauÄ suÄ denarii centeni quinquageni quodannis darentur, ut ex ea summa, sicut soliti sunt, arcam Publiciorum Flauiani et Italici, filiorum, et arcam in qua posita est Flauia Salutaris, uxor eius, rosis exornent de denariis XXV sacrificentque ex XX sestertiis et de reliquo ibi epulentur. Ob quam liberalitatem collegium fabrum municipum Rauennatium inter benemeritos quodannis rosas Publiciis super sepulturam et FlauiÄ Salutari, uxori eius, mittendas ex denariis XXV, sacrificium
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.