Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 27v --

55.1. [ERROR: no reftable :](Siluanus) Siluanus apud eos deus siluestris erat, quem Gręci Pana uocant. [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 2,258,8-9 Siluano ergo Staiano siue Statano, ut alii dicunt, uota faciebant tunc soluenda quum stare coeperit puer, sicut quum fari Fabolino. [ERROR: no reftable :] Cf. Non. lib. 12, pag. 532 M, lin. 17-20 ( cf. Per. 2,75,4-6)

55.2. Ista itaque pro filio iam pedibus insistentem uotum soluit.

56. [ERROR: no reftable :] A 76v/1; cf. CIL IX 5884 Ibidem

TVLLIA. T. F. POLLA TESTAMENTO

SVO FIERI IVSSIT VETVRIAE. M. F.

MATRI.

56.1. T. F. Titi filia. M. F. Marci filię.

56.2. Matri igitur uel superstiti uel tantum tumulatę legauit ut monumentum fieret suo sumptu. Suum enim peculium habebat quum testamentum conficeret, et quo amore matrem coluerat, moriendo indicauit.

57. [ERROR: no reftable :] A 78v/4, ubi In agro Brutiano; cf. CIL V 6006 APVD BRVTIOS

C. FABIVS PLACENTINVS SIBI ET

COELIAE OLYMPIADI VXORI AM-

ANTISSIMAE ET SVIS.

57.1. Patent dicta. Sed quod ait "uxori et suis", sui etiam adoptiui intelliguntur secundum Vlpianum. [ERROR: no reftable :] Cf. Maph. Veg. 'Suos haeredes' ( cf. Dig. 38,16,1)

58. [ERROR: no reftable :] A 79/5, ubi Mediolani ad eqs. ; cf. CIL V 5785 Ibidem apud ecclesiam S. Michaelis

I. O. M. DIS DEABVSQVE OMNIBVS

PLO. TERTIVS CVM SVIS. V. S. L. M.

58.1. Integrum sic: Ioui optimo maximo, dis deabusque omnibus, Plotius Tertius cum suis uotum soluit
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.