Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 25 --

QVE VENIET NEQVE DONABITVR

NEQVE PIGNORI OBLIGABITVR.

SED NEC VLLO MODO ALIENABITVR.

NE DE NOMINE EXEAT FAMILIAE

SVAE.

47.1. Patent dicta. Pulchre autem concludit nequo modo monumentum alienetur nec de familia sua exeat.

47.2. Vos ergo qui in magna familia, in multis diuitiis, in amplis ędibus uitam uoluptuosam agitis mementote [ERROR: no reftable :]-te suprascriptum quam angusto in loco, quam foedo ac turpi mox congregabimini, qualemue pro deliciis uestris mercedem estis accepturi, et tunc demum perpendere poteritis quanto pręstat bene ac pudice uiuere quam molliter atque luxuriose.

48. [ERROR: no reftable :] A 74v/1; cf. CIL X 189* NEAPOLI

HIC CHIAE CVBAT AMPHORAE MARITVS [ERROR: no reftable :] Alia (recentiore) manu: Endecasyllabus

MOETIVS SVFFECIVS CORELIANVS.

PAVPER DELICIIS GVLA ATQVE LVXV.

DIVES. SI MEDIOCRITATE SCISSET

VTI. SOCRATICVS TAMEN IN RE VNA

QVOD SE SCIRE NIHIL SATIS SCIEBAT.

48.1. Huc animum aduertite, ganeones, parasiti, sichophantę, qui tuburcinato patrimonio egere coepistis! Nonne huic similes estis qui se scire nihil satis sciebat? [ERROR: no reftable :]() Nihil enim illo
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.