Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 69 --

[ERROR: no reftable :] Paginarum quae sequuntur numeri manu recentiore, stilo plumbeo, suppleti sunt. affici mereretur. De coronis autem militaribus superius a nobis tractatum est, [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 108,2 et qui plenius uult discere, legat Auli Gelii libro quinto caput sextum. [ERROR: no reftable :] Cf. Gell. 5,6 Ibi idem ait muralem coronam, etiam castrensem et naualem, ex auro fieri solitam.

139.3. Porro Vibius Pius tertio citra hoc epigrammate aram dedicat Soli inuicto, ut sit ipsi propicius, militibus centurionibusque suis. [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 137 Inuenies in hoc libello inter externa et alium Vibium, Gallum, primipilarem pręfectumque castrorum, et ipsum quidem donis donatum honoris uirtutisque causa. [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 108 Noster uero Ianius Delminius nequaquam posthabendus Vibiis istis, uel etiam Sicinio [ERROR: no reftable :] Recte Siccio illi Dentato, quem Plinius in libris Naturalis historię donatum refert hastis puris duodeuiginti, phaleris XXV, torquibus III et LXXX, armillis CLX, coronis XXXVI: ciuicis XXIIII, aureis VIII, muralibus III, obsidionali una. [ERROR: no reftable :] Cf. Plin. Hist. nat. 7,102 Fit enim plerumque ut aliquis plura dona referat, non quia uiribus alteri [ERROR: no reftable :] Correxi ex arlteri pręstet, sed quod sępius rei gerendę nactus sit occasionem. Quę si Ianio nostro toties daretur, sicut uirtute ita et donorum merito Sicinium ipsum forsitan ęquasset.

139.4. Huic militi bene de se merito Vibius Pius imperator siue sepulturam siue statuam posuit, ut in epigrammate apparet.

140. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2035 Salonis

M. IVL. M. F. VOLT. PATERNVS.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.