Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 54 --

117.2. Diximus sexuiratum in prouinciis esse, non Romę. [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 60,2 Primigenię filię: nos dicimus primogenitę. Sed etiam grammatici ea primigenia uerba uocant quę per se inuenta sunt, nec aliunde deriuantur. Non igitur incongrue sicut primogenitos ita et primogenios dixerimus illos qui primo nati sunt. [ERROR: no reftable :]Primigenię filię eqs: cf. Per. 1,3,376.

118. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2359 Salonis

.D. .M.

ISICIAE FIRMINAE CONIVGI

FL. FORTVNATVS MARITVS

.B. M. P. D. ANN. P. M. XXXV.

118.1. Legendum sic: Isicię Firminę coniugi Flauius Fortunatus maritus benemeritę posuit, defunctę annorum plus minus XXXV.

118.2. Plus minus, id est circiter. Incertum enim erat siue parum plus siue parum minus ętatis haberet quando uita decessit.

119. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2475; cf. A 71/1, sine nomine loci Salonis

L. POMPONIVS EXTRICATVS. V. F.

SIBI ET SVIS ET COPPIO VIVIANO

AMICO. B. M. IN. FR. P. VI. IN AGR.

.P. VI.

119.1. L. Lucius. V. F. Viuus fecit. B. M. Benemerito. IN. FR. P. VI. IN AGR. P. VI. In fronte pedes VI, in agro pedes VI.

119.2. In his declaratur eius iuris locus circa sepulturam, ut alibi diximus, [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 111,1 nequis eum sibi uendicet occupareque contendat. [ERROR: no reftable :] In margine inferiore folii 54, manu recentiore scriptum: Hoc marmor reperitur Tarvisii in aedibus iam Zuchelliorum, mox Calviae physici.

120. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2654; cf. A 71/3, sine nomine loci
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.