Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1502, Dubrovnik]: Oratio funebris in Joannem Gotium (fragmenta), versio electronica, Verborum 775, versus 2, ed. Darinka Nevenic Grabovac [genus: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [numerus verborum] [crijev-i-gotius-1502.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
124r Cur igitur Joannis Gotii, viri clarissimi
atque integerrimi tristes atque luctuosi cives funus prosequimur? Quid complexa
tui corpus miserabile nati, atque deos atque astra vocas crudelia mater? Quid
superstitum fletus, quid uxorium clamorem et faemineos ululatus audio?
Conticescite querelae, lamenta supersedete et superstitiosae naeniae. Nec unicum
mater filium, nec coniunx maritum plangat! Suspendite lachrymas superstites!
Mors haec vitae reparatio est, summum bonum, summa foelicitas, ut merito
decantare possim:
Quod si dolemus, nos magis quam illum diligimus, ut qui nostra, non illius
incommoda atque detrimenta, illius iucundissima consuetudine atque dulci
praesentia orbati, deploramus magisque nostram utilitatem quam illius
foelicitatem atque amicitiam respicimus. Sin vero tanquam illi aliquid mali
acciderit lugemus, divinae claementiae et ipsius foelicitatis ingrati atque
maligni interpretes sumus. Quo vero gradu itinere prioris vitae, quo ductu atque
auspicio virtutum ad hoc aeternum decus pervenerit, illum 124v laudandi, nos consolandi, posteros erudiendi gratia paucis
percenseamus; neque ab re sit externa commoda et corporis dotes quasi pedisequas
et asseclas virtutum et quaedam animi mancipia pro tempore internumerare, ut
ostendamus non minus fortunam quam sapientiam de illo bene meritam. Et alteram
usui, alteram ornamento fuisse non mediocri. Quae duo cum saepius invicem
pugnent, in illo quadrasse. Et hanc comitem, ut par est, illam ducem fuisse non
solum laude, sed etiam admiratione dignum est. Quid magis contrarium quam virtus
et fortuna! In illo tamen, quod rarum et infrequens bonum est, sapientia foelix,
fortuna sapiens fuit. Sed licet utraque illum continuo cursu certatim ornauerit uirtus tamen fortunam, non fortuna uirtutem quodammodo praeuenit; nisi generis et patriae fortunam, quae illius industriam praecessisse necesse fuit, referre uelimus; quod illi neutrum indecorum fuit. Nam patria est caput Illuriae in sinu Adriatico secunda (Venetis enim
semper primas partes tribuo), Illuriam autem ab Illuro et suis posteris denominatam omnium provinciarum
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1502, Dubrovnik]: Oratio funebris in Joannem Gotium (fragmenta), versio electronica, Verborum 775, versus 2, ed. Darinka Nevenic Grabovac [genus: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [numerus verborum] [crijev-i-gotius-1502.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.