Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(5) Ceterum illud modo me anxium habet, quod num hic specillorum usus e re mea sit
futurus, ignorem; fuit nam cum non ita pridem de nocte ad lucernam quidpiam lecturus
per dimidium horae, vel siquid amplius, perspicilia prima vice adhibui, quibus dein
amotis admodum oculi ac nonnihil tumescere visi sunt, ita ut tota insequenti die
molestiae aliquid persentiscerem neque lectioni libere valerem intendere; unde
factum, ut ex eo tempore applicare amplius numquam ausus fuerim. (6) Forte timor
vanus est, sicut nam initia ubique difficilia, ita fieri etiam hac in re poterit, ut
oculi liberis obtutibus dudum assueti conspiciliorum usu et obiectu primitus
nonnihil fatigentur, dum eis insuescant. Optarem tum, si ita esset, per occasionem
aliquando super hoc informari. (7) Vanus certe ille saltem metus fuit, quo
Ingolstadii adhuc positus saepius succutiebar verendo, ut ne usu vini Tyrolensis[ERROR: no reftable :] vini
Tyrolensis] Zu dieser Zeit gab es eine umfangreiche Literaturgattung,
die sich mit dem richtigen Gebrauch von Wein auseinandersetzte: 1638
wurde beispielsweise in Innsbruck Matthäus Clauss’ Werk „Oenohydromachia
sive vini et aquae certamen“ gedruckt, zwei Jahre später Ippolito
Guarinonis „Hydroenogamia Triumphans“ (vgl. Subaric 2005). in patria resumpto oculi mei
per eiusdem meri inflammationes, magis -- F5v -- rursum hebescerent, quos in Bavaria
cerevisiae frigidiore haustu recreatos et ad temperiem paulo convenientiorem
adductos existimaveram; siquidem eos (ita me superi beant) nihilo nunc infirmiores
experior, quin potius ad lectionem et scriptionem continuandam, si non magis, aeque
sane durabiles sentio; quamvis numquam ea perfectione sint, quin per intervalla suos
defectus patiantur. (8) Valeat in domino reverentia vestra meque sibi, ut indignum
non ita pridem convictorem[ERROR: no reftable :] convictorem] Anspielung auf Stephanis Zeit in
Ingolstadt 1637-1640. suum, in precibus et altaris
libatione commendatum velit.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|