Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

(5) Ceterum illud modo me anxium habet, quod num hic specillorum usus e re mea sit futurus, ignorem; fuit nam cum non ita pridem de nocte ad lucernam quidpiam lecturus per dimidium horae, vel siquid amplius, perspicilia prima vice adhibui, quibus dein amotis admodum oculi ac nonnihil tumescere visi sunt, ita ut tota insequenti die molestiae aliquid persentiscerem neque lectioni libere valerem intendere; unde factum, ut ex eo tempore applicare amplius numquam ausus fuerim. (6) Forte timor vanus est, sicut nam initia ubique difficilia, ita fieri etiam hac in re poterit, ut oculi liberis obtutibus dudum assueti conspiciliorum usu et obiectu primitus nonnihil fatigentur, dum eis insuescant. Optarem tum, si ita esset, per occasionem aliquando super hoc informari. (7) Vanus certe ille saltem metus fuit, quo Ingolstadii adhuc positus saepius succutiebar verendo, ut ne usu vini Tyrolensis[ERROR: no reftable :] vini Tyrolensis] Zu dieser Zeit gab es eine umfangreiche Literaturgattung, die sich mit dem richtigen Gebrauch von Wein auseinandersetzte: 1638 wurde beispielsweise in Innsbruck Matthäus Clauss’ Werk „Oenohydromachia sive vini et aquae certamen“ gedruckt, zwei Jahre später Ippolito Guarinonis „Hydroenogamia Triumphans“ (vgl. Subaric 2005). in patria resumpto oculi mei per eiusdem meri inflammationes, magis

-- F5v --

rursum hebescerent, quos in Bavaria cerevisiae frigidiore haustu recreatos et ad temperiem paulo convenientiorem adductos existimaveram; siquidem eos (ita me superi beant) nihilo nunc infirmiores experior, quin potius ad lectionem et scriptionem continuandam, si non magis, aeque sane durabiles sentio; quamvis numquam ea perfectione sint, quin per intervalla suos defectus patiantur. (8) Valeat in domino reverentia vestra meque sibi, ut indignum non ita pridem convictorem[ERROR: no reftable :] convictorem] Anspielung auf Stephanis Zeit in Ingolstadt 1637-1640. suum, in precibus et altaris libatione commendatum velit.

Previous paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic