Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous paragraph

Next paragraph

(1) Dies non admodum multi sunt, cum venerabilis pater secretarius apud nos paedotriba factus tam fratrum nostrorum Nicolai[ERROR: no reftable :] Nicolai] Gemeint ist Bruder Nikolaus Graf von Wolkenstein (vgl. Album Stamsense Nr. 457). et Alberici,[ERROR: no reftable :] Alberici] Gemeint ist Bruder Albericus Manincor. quam etiam puerorum aliquot didascaliam est auspicatus. (2) Sed fervor, quo ludus est coeptus, in brevi emarcuit, non culpa quidem praeceptoris, sed causa infirmitatis, quae hunc corripuit. (3) Laborat rursum, qua antehac saepius, viscerum cholica, quae etsi tam vehemens non sit, ut periculi aliquid inde sit metuendum, valde tamen deiectus est aeger et animo pusillo; cuius ne cura negligatur, medici consilium requirendum duxi.

Previous paragraph

Next paragraph


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic